History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Olim enim Graeci, barbarorumque et qui in continente degebant mari vicini, et qui insulas incolebant, postquam navibus alii ad alios mare trajicere frequentius coeperunt, ad latrocinia sese converterunt, virorum potentiss immuni ductu, tum questus sui causa, tum etiam ut victum pauperibus quaererent; atque adorti civitates nullis muris munitas, et per vicos disjectas diripiebant, et maximam victus partem hinc comparabant, quum quidem hoc facinus nondum ignominiam haberet, imo vero nonnihil etiam gloriae potius afferret.