History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postquam vero signa utrinque sunt sublata, commisso proelio navali pugnabant, multos utrique gravis armaturae milites, multos sagittarios et jaculatores in tabulatis navium habentes, vetusto adhuc more imperitius instructi.

Et erat quidem acre boc navale proelium, neque tamen pariter artificiosum, sed pedestri pugnae similius.

Nam quotiens inter se confligere ccppissent, non facile divelli poterant, cum prae multitudine turbaque navium, tum etiam quod ad victoriam oblinendam maxime confidebant militibus super tabulatis, qui navibus quietis pugnam sta-

19
tariam committebant; nullas autem navium perruptiones erant, sed animis et robore magis, quam scientia, pugnabant.

Ubique igitur magnus tumultus et proelium valde turbulentum erat; in quo naves Atticae Corcyraeis, sicubi premerentur, adsistentes metum quidem hostibus incutiebant , sed proelii initium non faciebant, quod earum praefecti metuerent Atheniensium interdictum.