History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Corinthii vero, postquam parati erant, sumptis trium dierum cibariis, a Chimeno noctu solverunt eo animo, ut proelium navale committerent;

primoque diluculo navigantes, Corcyraeorum naves altum tenentes et contra se venientes conspexerunt.

Ubi vero in mutuum conspectum venerunt, adversam aciem instruxerunt, atque in dextro Corcyraeorum cornu Atticae naves collocatae erant, ( alterum vero ipsi tenebant, factis tribus navium agminibus, quorum singulis singuli praetores, qui tres erant, imperabant. Hunc igitur in modum Corcyran aciem instruxerunt.