History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postquam autem ad continentem Corcyrae oppositam venerunt a Leucade vela facientes, ancoras jaciunt ad Chimei ium agri Thespro-tici.

Est autem portus, et supra eum urbs Ephyre sita est, procul a mari, in ea agri Thesprotici parte, quae Elaeatis vocatur. Juxta hanc palus Acherusia in mare effunditur ; Acheron vero fluvius, a quo etiam cognomen est nacta, per agrum Thesproticum fluens in ipsam defertur. Fluit et Thyamis amnis, Thesprolidem Cestrinenque disterminans ; intra quos Chimerium promontorium eminet.

Corinthii igitur ad istam continentis partem appulerunt, atque castra posuerunt.