History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero, utrisqne auditis et condone bis coacta, in priore quidem Corinthiorum rationes haud minus probarunt; in posteriore vero, mutato consilio, statuerunt nullam quidem belli societatem cum Corcyraeis facere, ut eosdem et inimicos et amicos ducerent (si enim adversus Corinthios Corcyraei ipsos secum navigare juberent, foedera, quae ipsis cum Peloponnesiis erant, rupta essent), sed tantum subsidiariam socielatem fecerunt, ut alteri alterorum agro mutuam ferrent opem, si quis adversus Corcyram, \et Athenas, vel eorum socios iret.

Nam bellum contra Peloponnesios vel sic fore ipsis videbatur, neque Corcyram, quae tantam classem haberet, Corinthiorum potestati permittere volebant, sed eos quam maxime inter se collidere, ut invalidioribus factis, si quando ne-cesse esset, et Corinthiis et reliquis, qui classem habebant, bellum capesserent.

Simul etiam haec insula ad trajiciendum in Italiam et Siciliam in opportuno loco sita ipsis videbatur.