History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Jam vero dictitant, se judicio prius disceptare voluisse, de quo quidem non illum, qui superior est, et qui ex tuto ad disceptationem provocat, oportet videri aequa dicere, sed illum, qui aequo judicio et res et verba antequam bellum incipiat, subjicit.

Hi vero non priusquam hanc

16
urbem obsiderent, sed postquam nos lianc iqjuriam non neglecturos existimarunt, tunc vero et istam speciosam juris sequitatem protulerunt. Et huc veniunt, non solum in illis rebus ipsi peccare ausi, sed etiam ut vos nunc non dicam in belli, sed in scelerum societatem concedatis, poscentes, et ut adversati nobis se recipiatis.

Quos oportebat , quum a periculis erant remotissimi, tunc ad vos accedere; non autem quando nos quidem iniuriam ab illis accepimus, ipsi vero periclitantur; neque dum vos et fructu nullo ex ipsorum potentia percepto, auxilia ipsis impertietis; et, quum procul ab illorum facinoribus abfueritis, culpae tamen, quam in nobis violandis contraxerunt, parem partem habebitis; imo olim oportuerat viribus communicatis communes etiam rerum eventus habere.