History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Sed neque erga alios, neque erga nos tales existunt. Nam quum nostri sint coloni, tamen quum semper ante a nobis alieni fuerunt tum nunc etiam bellum faciunt, dicentes se, non ut maleficiis afficerentur, deductos.

Nos vero respondemus, ne nos equidem idcirco coloniam deduxisse, ut ab ipsis contumelia afficeremur, sed ut ipsorum duces essemus, et quoad decet ab illis coleremur.

Et vero ceterae coloniae nos honorant, et maxime a colonis diligimur.

Atque patet, si majori numero grati sumus, nos istis solis immerito esse invisos, neque bellum ipsis egregie illaturos esse, nisi etiam insignem aliquam injuriam pateremur.

Sed quamvis peccassemus, tamen illis quidem gloriosum erat, iracundiae nostrae cessisse; nobis vero foedum, eorum moderationi vim attulisse.

Sed petulantia opumque licentia quum alia multa in nos peccaverunt, tum etiam Epidamnum, nostrae ditionis coloniam, donec quidem bello vexaretur, non affectabant; sed nobis auxilii causa eo profectis, per vim captam retinent.