History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quoniam isti Corcyraei non solum de se m societatem recipiendis verba fecerunt, sed etiam se a nobis injuriam accepisse, et iniquo bello premi, necesse ect, nos quoque utraque de re pauca primum memorare, atque sic ad reliquam orationem accedere, ut et nostra postulata tutiora esse provideatis, et istorum necessitatem non sine ratione repudietis.

Aiunt autem se prudentiae studio nullius societatem unquam recepisse. Illi vero hoc institutum secuti sunt maleficii non autem virtutis studio, quia nullum scelerum socium, nullumque testem habere, neque aliorum opem implorantes erubescere voluerunt.

Simul etiam ipsorum urbs, quae propter situm firma et se contenta est, hoc iis commodum praebet, ut ipsi potius, si cui injuriam fecerint, arbitri sint, quam ex pactis, propterea quod dum ad finitimos rarissime navigant, alios necessitate illuc appellentes saepissime excipiunt.

Atque hac in re positum est illud decorum, quod praetendunt, se ab aliorum societate abhorruisse, non ut aliorum in sceleribus perpetrandis societatem fugiant, sed ut soli scelera perpetrent; utque, ubi quidem potentiores sunt, vim faciant; ubi vero latent, fraude circumveniant, et si quid ceperint, impudentiam induant.

Ac vero si, quemadmodum praedicant, viri essent boni, quo minus ab aliis aflligi poterant, eo magis ipsis virtutem ostendere licebat, aequo jure cum aliis disceptando.