History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Quod si dixerint, iniquum esse suos colono* a vobis recipi, discant, omnem coloniam honore prosequi metropolim, si beneficiis ab ea afficiatur; sed si injuriam accipiat, alienari. Nec enim emittuntur ea conditione , ut sint servi, sed ut cum iis, qui domi relinquuntur, aequali jure sint.

Quod autem isti nobis injuriam faciebant, perspicuum est. Nam ad judicium de Epidamni controversia provocati, criminationes suas armis quam jure persequi maluerunt.

Atque ea, quae in nos suos cognatos faciunt, vobis sint documento, ne aut fraude ab ipsis transversi agamini, aut petentibus morem ingenue geratis. Quem enim minime pcenilet beneficiorum in inimicos collatorum, is vitam tutissime deget.