History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Erit autem, si nos audieritis, casus hic, qui nobis petendi necessitatem attulit, vobis multis nominibus honorificus, primum quidem, quod iis, qui injuriam patiuntur, non autem aliis nocent, opem feretis, deinde vero, si in maximarum rerum discrimen adductos recipiatis, beneficium quam fieri potest maxime cum aeterno testimonio collocetis; et classem habemus, quae, vestra excepta, omnium maxima est.

Ac considerate, quaenam rarior prosperitatis occasio, quaeve hostibus molestior esse possil, quam si ea potentia, quam vobis esse adjunctam magnae pecuniae, magnaeque gratiae anteposuissetis, adsit sponte sua, sine periculis et sumptu se ipsam offerens et praeterea apud multitudinem quidem afTerens virtutis opinionem; illis vero, quibus opem feretis, gratiam, et vobis ipsis potentiam. Quae ex omni temporum memoria perpaucis simul omnia contigerunt; paucique sunt, qui illis, a quibus belli societatem petunt, praesidium et ornamentum haud minus daturi, quam ab ipsis accepturi veniant.

Bellum autem, in quo vobis utiles esse possimus, si quis vestrum sit, qui nullum fore arbitretur, is profecto fallitur opinione, nec videt, Lacedaemonios vestrae potentiae metu belli gerendi cupidos esse, et Corinthios apud illos multum valere vobisque inimicos esse, et, dum nos primos nunc aggrediuntur, gradum facere ad vos invadendos, ne communi odio in eos conspiremus, neve alterutro frustrentur, ut prius aut nobis damnum inferant, aut sihimet firmitudinem comparent.

Nostrum contra est antevertere illos, dum nos ollerimus, vos accipitis societatem, et insidias struere potius, quam defendere.

14