History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« vEquum est, viri Athenienses, ut qui ad alios auxilii implorandi causa, quemadmodum nos quoque nunc facimus, veniunt, si nullo magno beneficio aut fodere ante sibi gratiam conciliarunt, primum demonstrent, maxime quidem utilia esse, quae petant, sin minus, saltem iiou detrimento , deinde vero, se firmam ipsis gratiam habituros. Sed si nihil horum planum fecerint, non indigne ferant, si re infecta abeant.

Corcyraei vero in societate petenda persuasum habentes, se haec quoque vobis manifeste probaturos, nos miserunt.

Accidit autem, ut idem studium nobis sit et apud vos usu inconsultum et in nostris rebus in praesentia parum commodum.

Nam et qui nunquam antehac cujusquam socii voluntarii fuerimus, nunc hoc ipsum ab aliis petituri venimus, et simul in praesenti bello, quod cum Corinthiis gerimus, eam ob causam deserti sumus ab omnibus, et nostra illa, quae prius prudentia videbatur, quod non societate cum aliis inita aliorum arbitrio simul periclitari voluimus, nunc in manifestam imprudentiam et imbecillitatem mutata est.

Atque in navali quidem praelio, quod commissum est, soli Corinthios reppulimus; nunc vero quandoquidem majore apparatu tam ex Peloponneso, quam ex reliqua Graecia contra nos exorti sunt et nos videmus domesticis tantum viribus fretos non posse superiores evadere, et simul magnum est periculum, si in illorum potestatem redigamur, necesse est et vestra et cujuslibet alius auxilia implorare, et venia digni sumus, si non malitia, sed potius opinionis errore, superiori nostrae quieti res contrarias audemus.