History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Toto autem post hoc proelium, et insequenti anno , Corinthii graviter ferentes bellum contra Corcyraeos susceptum , naves struebant et navalem expeditionem optime parabant, remiges cum ex ipsa Peloponneso, tum ex reliqua Graecia cogentes, mcrcede adductos.

Corcyraei vero audito illorum apparatu timere coeperunt, et (nam cum nulla Graecorum civitate foedere erant conjuncti, neque aut in Atheniensium aut Lacedaemoniorum foederibus se adseripserant) visum est ipsis ad Athenienses proficisci, et societatem cum illis contrahere, et operam dare, ut aliquod auxilium ab ipsis impetrarent.

Corinthii vero his rebus auditis legatos et ipsi Athenas miserunt, hoc acturos, ne praeter Corcyraeorum classem Attica quoque classis adjuncta impedimento sibi esset, ne bellum arbitratu suo administrarent.

Itaque coacta concione in disceptationem venerunt, et Corcyraei quidem haec verba fecerunt.

13