History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Postquam vero Corcyraei hunc apparatum audierunt, Corinthum profecti cum Lacedaemoniis Sicyoniis· que legatis, quos sibi adjunxerant, jubebant Corinthios praesidia et colonos Epidamno deducere, ut ex urbe, quae ad eos nihil pertineret.

Quod si eam sibi vindicare pergerent, in Peloponneso apud illas civitates, de quibus inter utrosque convenisset, volebant jure disceptare; utris autem colonia fuisset adjudicata, hos ea potiri; atque etiam oraculo Delphico rem committere volebant.

Bellum vero facere vetabant: alioqui, si illi vim sibi facerent, dicebant se coactum iri alios quam qui nunc essent, sibi facere amicos, quos nollent, magis auxilii causa.

Corinthii vero ipsis responderunt, si naves et barbaros ab Epidamno abducerent, se consultaturos; antea autem rem non bene se habere, si illi quidem obsiderentur, ipsi vero judicio contenderent.

Contra vero Corcyraei dicebant, se ista facturos, si et illi abducerent eos, qui Epidamni erant; sin minus, etiam paratos esse inducias facere, ut utrique loco manerent, tantisper dum judicium fieret.