History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

De his omnibus igitur quum querelas haberent Corinthii, auxilium lubenter Epidamnum mittebant, omnibus, qui illuc habitandi causa se conferre voluissent, facta eundi potestate, additisque ex Ambraciolis et Leucadiis seque ipsis qui praesidio essent.

Hi autem itinere pedestri Apolloniam iverunt, quae erat Corinthiorum ccIonia, Corcyraeorum metu, ne ab illis mare trajicere prohiberentur.

Corcyraei vero, ubi colonos et praesidia Epidamnum pervenisse, coloniamque Corinthiis deditam intellexerunt, rem iniquo animo tulerunt, statimque cum XXV navibus profecti, et deinde altera classe, minaciter ipsis imperarunt, ut exsules reciperent (nam Epidamnii exsules Corcyram venerant, demonstrantes monumenta et cognationem, quam praetendentes orabant ut se in patriam reducerent) et praesidia, qua* Corinthii miserant, et colonos

11
remitterent.

Sed Epidamnii nulla ipsorum imperata fecerunt. Quamobrem Corcyraei cum quadraginta navibus et exsulibus, ut eos reducturi, assumptisque Illyriis bellum illis intulerunt.

Urbem autem obsidentes denuntiarunt, ut et de Epidamniis, qui vellet, et peregrini impune abirent, alioqui ut hostes tractatum iri. Sed quum non obediretur, Corcyraei quidem (ille autem locus isthmus est) urbem obsidere coeperunt.