History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quum autem Epidamnii intelligerent nullum sibi a Corcyraeis auxilium esse, ambigebant, quonam modo in praesenti rerum statu se gerere deberent, et legatis Delphos missis Deum consuluerunt Corinthiisne ut coloniae deductoribus, urbem dederent, operamque darent, ut aliquid auxilii ab illis impetrarent. Ille vero ipsis respondit, ut illis urbem dederent, eosque sibi duces facerent.

Epidamnii vero, Corinthum profecti, coloniam oraculi jussu dediderunt, demonstrantes et ducem sibi coloniae Corinthium fuisse, et Dei oraculum declarantes, eosque rogabant, ne se perdi sinerent, sed opem ferrent.

Corinthii vero et propter ipsam causae aequitatem auxilium promiserunt, coloniam istam non minus suam esse rati quam Corcyraeorum, sed simul etiam odio in Corcyraeos adducti, quod hi quamvis coloni sui parum ipsorum observantes erant;

quippe qui neque in publicis solennitatibus consuetos honores ipsis tribuebant, neque in sacrificiis, quum viscera distribuebant, a viro Corinthio auspicabantur, quemadmodum ceterae coloniae , sed illos contemnebant, quod pecuniarum copia vel ditissimis illius saeculi Graecis pares essent, et bellico apparatu pollerent, quinotiam classe interdum se longe praestare gloriabantur, praesertim quod Pliaeaccs Corcyram olim tenuissent, qui rerum nauticarum gloria floruerant: quamobrem studiosius etiam classi parandae operam dabant, nec erant sane invalidi; centum enim et viginti naves possidebant, quum bellum gerere coeperunt.