History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Haec quidem supplices in Junonis templo considentes rogabant; Corcyraei vero preces non admiserunt, sed re infecta eos dimiserunt.

Quum autem Epidamnii intelligerent nullum sibi a Corcyraeis auxilium esse, ambigebant, quonam modo in praesenti rerum statu se gerere deberent, et legatis Delphos missis Deum consuluerunt Corinthiisne ut coloniae deductoribus, urbem dederent, operamque darent, ut aliquid auxilii ab illis impetrarent. Ille vero ipsis respondit, ut illis urbem dederent, eosque sibi duces facerent.

Epidamnii vero, Corinthum profecti, coloniam oraculi jussu dediderunt, demonstrantes et ducem sibi coloniae Corinthium fuisse, et Dei oraculum declarantes, eosque rogabant, ne se perdi sinerent, sed opem ferrent.

Corinthii vero et propter ipsam causae aequitatem auxilium promiserunt, coloniam istam non minus suam esse rati quam Corcyraeorum, sed simul etiam odio in Corcyraeos adducti, quod hi quamvis coloni sui parum ipsorum observantes erant;