History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cur autem eam ruperint, causas, et dissidia in primis scripsi, ne quis aliquando requirat, unde tantum bellum Graecis conflatum sit.

Nam verissimam quidem, sed sermone minime celebratam causam hanc puto, quod Athenienses , in dies crescentes et terrorem Lacedaemoniis in-cutientes belli movendi necessitatem ipsis imposuerunt; sed causae, quae propalam ferebantur, hae erant utrisque, propter quas ruptis foederibus bellum susceperunt.

Epidamnus est urbs ad dextram sita invehentibus in Ionium s num, eique finitimi sunt Taulantii barbari, gens'Illyrica.

Hanc urbem Corcyraei quidem missa colonia condiderunt, sed dux coloniae fuit Phalius Eratoclidae filius, genere Corinthius, ab Hercule oriundus, prisco more ex metropoli arcessitus. Socii autem ejus coloniae etiam nonnulli Corintldi, et alii praeterea Doricae gentis homines fuerunt.