History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Bellorum autem superiorum id, quod cum Medis est gestum, maximum fuit: hoc ipsum tamen duobus navalibus, et totidem pedestribus proeliis celeriter est finitum. At hujus belli tum diuturnitas longe processit, tum clades in ipso Graeciae contigerunt, quales in pari temporis spatio nunquam alias;

neque enim tot urbes captae desolataeque sunt, aliae a barbaris, aliae a Graecis ipsis bellum inter se gerentibus (nonnullae vero etiam captae incolas mutarunt), neque tot exilia fuerunt, neque tot caedes aut in ipso bello aut propter seditiones commissae.

Et quae antea fama quidem ferebantur, sed re ipsa rarius confirmabantur, non incredibilia evaserunt, ut de terrae motibus, qui et maximam orbis terrarum partem occuparunt, et simul vehe-mentissimi fuerunt,et solis defectiones, quae frequentiores acciderunt, quam de prioribus temporibus traditur; et siccitates, quae apud nonnullos magnae fuerunt, et fames ex ipsis natae, et qui praeter cetera damnum magnum intulit partemque hominum absumpsit morbus pestilens; haec enim omnia cum hoc bello simul invaserunt.

Initium autem ejus fecerunt Athenienses et Peloponnesii rupta tri-cennali pace, quam post Euboeam captam inter se feceraut.

Cur autem eam ruperint, causas, et dissidia in primis scripsi, ne quis aliquando requirat, unde tantum bellum Graecis conflatum sit.

Nam verissimam quidem, sed sermone minime celebratam causam hanc puto, quod Athenienses , in dies crescentes et terrorem Lacedaemoniis in-cutientes belli movendi necessitatem ipsis imposuerunt; sed causae, quae propalam ferebantur, hae erant utrisque, propter quas ruptis foederibus bellum susceperunt.