History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Veluti Athenieuses vulgo Hipparchum ab Harmodio et Aristogitone, dum tyrannus esset, caesum putant, et ignorant Hippiam, quippe filiorum Pisistrati natu maximum, imperasse, et Hipparchum ac Thessalum ejus fuisse fratres; Harmodium vero et Aristogitonem illo die et in ipsa re suspicatos aliquid a sociis sum conjurationis Hippiae indicatum, ab hoc quidem ut praemonito abstinuisse, sed cupientes, antequam comprehenderentur, edito aliquo facinore periclitari, quum in Hipparchum incidissent ad fanum, quod Leocorium appellatur, Panathe-naicam pompam ornantem, hunc interfecisse.

Atque alia etiam multa, quae hodieque exstant, necdum propter vetustatem memoria exciderunt, celeri quoque Graeci non recte opinantur : veluti Lacedaemoniorum reges in suffragiis ferendis non singulis quemque, sed binis uti calculis; et Pitanaten lochum apud eos esse, qui nunquam fuit. Adeo non operosa apud plerosque veritatis investigatio est, et ad ea, quae eunt in prompta, potius se convertunt.

Ex his autem argumentis quae dixi, si quis res tales potissimum fuisse ducat, quas enarravi, non erraverit, non autem neque quales poetae celebrarunt in majus exornantes, neque quales memoriae prodiderunt logographi, aptius illi ad capiendos auditorum animos quam verius; siquidem meminerit, res illas certa ratione demonstrari non posse, et de plerisque eorum temporum lapsu incredibiles opiniones fabulis propiores invaluisse, credat vero, ubi argumentis maxime manifestis investigatae sint, pro vetusta quidem memoria hoc sufficere.

Et hoc quidem bellum, quamquam homines, donec bellum gerunt, semper praesens quodque maximum judicant, eoque finito vetera magis admirantur, tamen iis, qui res ipsas aestimant, illis majus exstitisse apparebit.