History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Poetea vero quam et Atheniensium, et reliquae Graecia;, quae diu et ipsa ante tyrannide pressa fuerat, ple-rosque et postremos tyrannos, exceptis Siculis, Lacedaemonii sustulerunt (nam Lacedaemon post urbem conditam a Doriensibus, qui eam nunc incolunt, diutissime omnium , quantum scimus, seditionibus conflictata tamen ab antiquissimis usque temporibus et bonis legibus est usa, et tyrannidis immunis semper fuit; sunt enim anni maxime quadringenti et paulo plures usque ad hujus belli finem, ex quo Lacedaemonii eadem reipublicae forma utuntur; et hac ipsa de causa potentes in aliis quoque civitatibus res componebant), verumtamen tyrannis ex Graecia sublatis, non multis post annis Medorum quoque proelium cum Atheniensibus in campis Marathoniis est commissum;

decimo vero post hanc pugnam anno iterum barbarus cum magnis copiis in Graeciam venit, ut eam in servitutem redigeret. Et cum magnum periculum impenderet, et Lacedaemonii Gra;co-rum, qui bellum illud communibus auspiciis susceperant, duces fuerunt quippe potentia praestantes, et Athenienses, Medis adventantibus, cum urbem relinquere in animum induxissent, et fortunis convasatis naves conscendissent, rei navalis studiosi exstiterunt; et quum communiter Graeci barbarum reppulissent, non multo post tam illi, qui a rege desciverant, quam qui conjunctis armis bellum ei fecerant, partim ad Athenienses, parlim ad Lacedaemonios divisi transierunt; horum enim maxima potentia exstiterat; hi enim terra, illi vero classe multum poterant.

Ac breve quidem temporis spacium duravit haec armorum societas; postea vero Lacedaemonii et Athenienses dissociali bellum inter se gesserunt cum suis utrique sociis, et ex ceteris Graecis, si qui usquam inter se dissidebant, jam ad alterutros sese conferebant. Quamobrem a Medico bello ad hoc usque conti -nenter modo ftrdus facientes, modo bellum gerentes aut

8
inter se, ant contra socios a se delicientes, praeclare res bellicas instruxerunt, et peritiores evaserunt, quum non citra pericula exercerentur.