History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Impedimenta vero quum aliis aliunde exstiterunt, quominus crescerent, tum Ionibus, quum magna jam incrementa cepissent, Cyrus regnumque Persicum, Croeso profligato, omnibusque, quae erant ds Halym fluvium ad mare usque, subactis, bellum intulit et urbes, quae in continente erant, in servitutem redegit; postea vero Dareus, Phoenicum classe pollens insulas etiam subegit.

Tyranni vero, quotquot in Graecis urbibus erant, suis tantum rebus prospicientes, ut et corpus tuerentur, et suam familiam amplificarent, quam tutissime poterant, urbes incolebant, nullumque facinus memoria dignum ab illis est factum, nisi forte contra suos cujusque vicinos. Nam qui erant in. Sicilia, ad maximam potentiam sunt evecti.

Ita Graecia undique longo temporis spatio continebatur, ut neque communiter ullum illustre facinus ederet, et in stugulis civitatibus minor audacia esset.

Poetea vero quam et Atheniensium, et reliquae Graecia;, quae diu et ipsa ante tyrannide pressa fuerat, ple-rosque et postremos tyrannos, exceptis Siculis, Lacedaemonii sustulerunt (nam Lacedaemon post urbem conditam a Doriensibus, qui eam nunc incolunt, diutissime omnium , quantum scimus, seditionibus conflictata tamen ab antiquissimis usque temporibus et bonis legibus est usa, et tyrannidis immunis semper fuit; sunt enim anni maxime quadringenti et paulo plures usque ad hujus belli finem, ex quo Lacedaemonii eadem reipublicae forma utuntur; et hac ipsa de causa potentes in aliis quoque civitatibus res componebant), verumtamen tyrannis ex Graecia sublatis, non multis post annis Medorum quoque proelium cum Atheniensibus in campis Marathoniis est commissum;