History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Praecipue vero in illo pervetusto bello, quod inter Chalcidenses et Eretrienses gestum est, reliqui quoque Graeci sese diviserunt, alii aliis auxilium ferentes.

Impedimenta vero quum aliis aliunde exstiterunt, quominus crescerent, tum Ionibus, quum magna jam incrementa cepissent, Cyrus regnumque Persicum, Croeso profligato, omnibusque, quae erant ds Halym fluvium ad mare usque, subactis, bellum intulit et urbes, quae in continente erant, in servitutem redegit; postea vero Dareus, Phoenicum classe pollens insulas etiam subegit.