History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Navales igitur res Graecorum, et vetustae, et recen-tiores, tales fuerunt. Qui tamen illis operam dederunt, ingentem potentiam sibi compararunt, tam ipso pecuniarum reditu, quam imperio in alios. Nam infesta navigantes classe insulas subigebant, et illi praecipue, qui agrum minus uberem habebant.

Terrestre vero bellum, ex quo aliquid potentiae accesserit, nullum conflatum est, sed quaecumque fuerunt, contra suos quique finitimos gesserunt, et peregrinas expeditiones longe a finibus suis aliorum subigendorum causa nullas faciebant Graeci; non enim adjunxe-

7
rant se maximis civitatibus socii illarum imperio parentes, nec magis ipsi iidem ex aequo communes expeditiones faciebant, sed inter se potius singuli vicini bella gerebant.

Praecipue vero in illo pervetusto bello, quod inter Chalcidenses et Eretrienses gestum est, reliqui quoque Graeci sese diviserunt, alii aliis auxilium ferentes.