History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Hinc igitur statuite vel imperata facere, antequam, ullam cladem accipiamus, vel num bellum geramus, id quod mihi satius esse videtur, nulla paritet nec magna nec parva de causa cessuri neque cum metu habituri ea, qua; possidemus. Nam eadem servitute constat, sive maxima, sive minima sint ea, quae aliis ante judicium a paribus imperantur.

De belli vero apparatu et facultatibus quae utrisque nostrum adsunt, non inferiores nos fore, intelli-gite singulatim de re quaque audientes.

Peloponnesi enim sunt inopes, nec privatim, uec publice pecunias lia-bent: deinde diuturnorum ac maritimorum bellorum sunt imperiti, quia propter paupertatem ipsi bellum inter se ad exiguum temporis spatium gerunt

Hujusmodi autem homines neque naves explere neque pedestres exercitus saepe emittere possunt, quod simul et a re familiari absunt, et sumptus de suis privatis facultatibus fadunt, et praeterea etiam maris usu prohibentur.

Atqui opes bella magis quam violentae pecuniarum collationes sustinent. Homines autem inopes ad bellum gerendum corporibus, quam pecuniis sunt promptiores; nam illa quidem ex periculis evasura confidunt, has vero non certi sunt. fore ut non vel ante belli finem consumant, praesertim si, quod est verisi -mile, bellum praeter ipsorum opinionem producatur.

Nam in uno quidem proelio Peloponnesii eorumque socii Graecis omnibus resistere possunt; sed cum dissimili adversariorum apparatu bellum gerere non possunt, quando neque uno eodemque concilio utentes in tempore aliquid acriter conficere possunt, et omnes par suffragii ferendi jus habentes diversasque patrias suam quisque rem urgent, unde nihil ad finem perduci solet.

Alii enim nonnullos quam maxime cupiunt ulcisci, alii vero, res domesticas quam minime corrumpi. Quumque post longam cunctationem vix tandem in unum conveniant, exiguo tantum temporis momento de communibus rebus consultant, majorem vero temporis partem in rebus privatis curandis ponunt. Et unusquisque non per suam negligentiam stare putat, ut damnum fiat, sed et aliquem alium esse, qui sibi prospiciat, ut eadem ab omnibus privatim opinione universa respublica ipsis insciis perdatur.