History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« In eadem sententia, Athenienses, semper permaneo, Peloponnesiis non esse cedendum,, quam vis sciam, homines non eodem animi impetu adduci, ut bellum gerant, atque in ipso opere versari, sed pro variis rerum eventis sententias etiam mutare. Video autem etiam nunc similia et paria mihi suadenda esse, et ab iis inter vos, quibus haec probantur, jure meo exigo, ut iis quae publice decreta fuerint, etiam si qua forte in re offendamus, opem ferant, aut si nes feliciter succedat, ne velint prudentiae laudis participes esse. Usu enim venire solet, ut rerum eventus aeque sint fallaces, atque hominum cogitationes; quamobrem etiam, si quid praeter rationem accidit, fortunam solemus accusare.

Lacedaemonios autem cum ante manifestum erat insidiari nobis, tum vel maxime nunc. Quum enim constitutum esset, ut de rebus controversis judicio vicissim inter nos disceptaretur, et utrique ea retineremus quae tenemus, tamen nec ipsi adhuc postularunt judicium, neque a nobis oblatum accipiunt, sed armis, quam verbis, crimina dilui malunt, et adsunt jam, ut imperent, nec amplius , ut expostulent.

Imperant enim ut a Polidaem obsidione recedamus, et AEginam suie legibus vivere sinamus, et decreturo de Megarensibus rescindamus; quinetiam, qui postremi huc venerunt, praecipiunt, ut Graecos suis legibus vivere permittamus.

Nemo tamen vestrum existimet, bellum de re levi nos suscepturos, si decretum de Megarensibus factum non rescindamus, quod illi maximo jactant si rescindatur, bellum nullum fore; ne ve in animis

54
vestris criminationem hanc relinquatis, quasi levi de causa bellum susccperilis.

Nam levis haec res omne documentum vestrae constantiae et animi experimentum continet. Quibus si concedetis, etiam aliud quid majus protinus imperabitur, quasi metu perculsi hac quoque in re morem gessissetis; sed si fortiter responderitis, planum ipsis feceritis , ut ex aequo vobiscum potius agant.