History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Lacedaemonii autem in prima quidem legatione haec de piaculis tollendis jusserunt, et vicissim jussi sunt; deinde vero ad Athenienses profecti, ut a Polidaeae obsidione recederent, postulabant, et /Eginam suis legibus vivere sine·, rent; et in primis quidem omnium et apertissime praedice· bant, si decretum de Megarensibus facium rescinderent, bellum non fore, quo decreto interdictum erat iis, quominus uterentur portubus in Atheniensium ditione sitis, et foro Attico.

Sed Athenienses neque ceteris in rebus, morem illis gerebant neque decretum illud rescindebant, crimini dantes Megarensibus, quod sacrum nullisque limitibus finitum solum colerent, quodque servos fugitivos reciperent.

Tandem vero, cum postremi legati Lacedacmone venissent, Rhamphius et Melesippus et Agesander, neque aliud quidquam dicerent eorum, quae prius dicere consueverant, sed ipsa haec : « Lacedaemonii pacem esse volunt, erit autem, si Graecos liberos esse sinatis; » Athenienses, convocata concione, sibi ipsis sententias dicendi potestatem faciebant, et placebat, semel habita consultatione de summa rerum respondere

Tunc autem quum alii multi in medium progressi verba fecerunt in utramque partem sententiis discedentes et quod bellum gerere oporteat, et quod non debeat decretum illud oflicere paci, sed rescindi; tum etiam progressus Pericles Xanthippi filius, vir illis temporibus primus Atheniensium, et in dicendo et agendo praestantissimus, suadebat haec.