History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Themistocles enim manifestam sui ingenii vim certissime demonstraverat, et hac in re multo majore admiratione, quam ullus alius, dignus erat; suapte enim innata prudentia neque pro-cedente neque accedeule ulla ad eam disciplina et rerum improvisarum cum brevissima deliberatione judex erat praestantissimus, et instantium in longissimum futuri temporie spacium optimus conjector; quae autem in manibus haberet, ea etiam explicare poterat; quorum vero esset imperitus, ab bis commode judicandis non erat alienus; et quid melius, quidve deterius esset in rebus adhuc obscuris optime prospiciebat. Utque rem totam comprehendam, et naturae bonitate, et meditationis celerilale vir iste maxime idoneus fuit ad explicandum ex tempore, quae opus essent.

Morbo autem correptus vita est defunctus. Quidam autem aiunt eum sponte etiam hausto veneno decessisse, quod existimasset, se non posse praestare, quae Regi promisisset.

Monumentum vero ejus exstat in foro urbis Magnesiae, quae est in Asia; nam huic regioni praeerat, quum rex ipsi Magnesiam dedisset pro pane, quae quotannis quinquaginta talenta pendebat; Lampsacum vero pro vino (haec enim tum vini copia excellere videbatur); Myuntem vero pro opsonio.

Ejus autem ossa propinqui ipsius dicunt domum ipsius jussu reportata et clam Atheniensibus in agro Attico humata esse; non enim licebat sepelire, ut qui esset proditionis reus.

Pausanias igitur Lacedae-

53
monius, et Themistocles Atlieniensis, viri omnium ause aetatis Graecorum nobilissimi, hunc exitum habuerunt.

Lacedaemonii autem in prima quidem legatione haec de piaculis tollendis jusserunt, et vicissim jussi sunt; deinde vero ad Athenienses profecti, ut a Polidaeae obsidione recederent, postulabant, et /Eginam suis legibus vivere sine·, rent; et in primis quidem omnium et apertissime praedice· bant, si decretum de Megarensibus facium rescinderent, bellum non fore, quo decreto interdictum erat iis, quominus uterentur portubus in Atheniensium ditione sitis, et foro Attico.

Sed Athenienses neque ceteris in rebus, morem illis gerebant neque decretum illud rescindebant, crimini dantes Megarensibus, quod sacrum nullisque limitibus finitum solum colerent, quodque servos fugitivos reciperent.