History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Ille vero his auditis, eum cum suo filio, ut illum tenens sedebat, surgere jussit; hoc autem maximam erat supplicandi genus; et non multo post quum Lacedaemonii et Athenienses advenissent et longa oratione usi essent , eum non prodidit sed dimisit, quum ad Regem pergere vellet, itinere pedestri ad alterum mare, ad urbem Pydnam, quae erat Alexandri.

Ubi navem onerariam nactus, quae in Ioniam proficiscebatur, eam conscendit, et tempestate delatas est in castra Atheniensium, qui Naxum obsidebant. Et (ignotus enim erat iis, qui in navi vehebantur) territus nauclero declaravit, quis esset, et qua de causa fugeret, et nisi se servaret, se dixit professurum, se ab eo pecuniis adducto duci; periculum aotem vitari posse, si nullus ex navi exiret, donec idonea navigandi tempestas sese ipsis of-

52
ferret; quod si sibi morem gessisset, dixit se memori animo pro meriti magnitudine gratiam ei relaturum. Nauclero· haec fecit, et quum diem ac noctem ad ancoras in salo stetis· set supra castra, postea Ephesum pervenit.

Themistocles vero eum liberaliter est prosecutus, pecunias ei largitus (postea enim pecuniae ad eum venerunt et Athenis ab amicis missae, et Argis eae, quae depositae erant), et curo quodam illorum Persarum, qui ad oram maritimam versabantur, in loca superiora profectus, Kteras misit ad regero Artaxerxem, Xerxis filium, qui nuper regnare coeperat.

Hoc autem in illis literis erat scriptum : « Themistocles ad te advenio, qui ex omnibus Graecis unus vestram familiam plurimis affeci malis, quamdiu necessitate compulsus patrem tuum, qui mihi bellum inferebat, propulsabam, sed longe pluribus etiam beneficiis, postquam mihi quidem tuta, illi vero periculosa reversio erat. Et beneficiam mihi debetur; (scripserat autem quomodo et ante monuisset de receptu ex Salamine, et de pontibus tunc sua opera non solutis, quo· solutum iri falso simulaverat) et nunc ego, qui magnis be. neficiis te afficere possum, adsum, quem Graeci persequuntur propter benevolentiam tuam. Anno autem supersedens, ipse coram adventus mei causam tibi declarare volo. »