History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Tunc vero ephori, his diligenter auditis, abierunt, et rem plane jam compertam habentes eum in urbe comprehendere parabant. Fama autem est, ipsum, cum in via jam in eo esset, ut comprehenderetur, conspecto unius ephororum ad se accedentis vultu intellexisse qua de causa veniret; et cnm alius pro benevolentia nutu clandestino rem significasset, ad templum Palladis Chalcicec* cursu se proripuisse et fuga antevertisse; erat autem fanum vicinum. Et in exiguam templi aediculam ingressus, ne sub dio agens tempestatis injurias pateretur, in ea se continebat.

Illi vero in praesenti quidem assequi non potuerunt; sed postea et aediculae tectum sustulerunt et valvas, cum eum intus esse observassentet ingressum circumdedissent, muro obstruxerunt; eumque obsidentes fame expugnarunt.

Et quum animam jam esset efflaturus, ut erat in aedicula, illi hoc l videntes eum ex templo educunt adhuc spirantem et quum

51
eductus esset, obiit confestim.

Atque iu Caeadem eum dejecturi eraot, quo facinorosos homines dejicere solent; sed postea visum est eum in aliquo loco propinquo defodere. Sed deus Delphicus oraculum postea reddidit Lacedaemoniis, ut sepulcrum eo transferrent, ubi animam efflaverat; (et nunc in fani vestibulo situs est, quod columnae literis incisis declarant;) et quia hoc ipsorum facinus piaculo non careret, ut duo corpora pro uno Palladi Chalcioeca1 darent. Illi vero duas statuas aeneas fecerunt, quas pro Pausania deae consecrarunt.