History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Atque haec eunt, quat in illa epistola verbis disertis continebantur. Xerxes vero laetatus est hac epistola, et Artabazum Pharnaci filium ad mare misit, eumque jussit accipere provinciam Dascylitin, Megabate, qui ei ante praeerat, dimisso; eique vicissim epistolam ad Pausaniam dedit, imperans, ut eam Byzantium quam celerrime mitteret, illique sigillum ostenderet; et, si quid Pausanias de suis negotiis mandaret, quam rectissime et quam fidelissime conficeret.

Ille vero profectus cum alia fecit, quemadmodum imperatum erat, tum etiam epistolam misit Hoc autem responsum in ea scriptum erat.

« Sic respondet Xerxes rex Pausaniae : Quum ob viros, quos mihi trans mare incolumes Byzantio remisisti, beneficii gratia in domo nostra tibi perpetuo manebit reposita, scriptisque nunquam delendis mandata; tum etiam tua verba mihi placent. Ac te neque nox neque dies remoretur, ita ut

49
remisse agas quicquam eorum, quae mihi polliceris, neque auri et argenti impensis impediare, nec ulla copiarum multitudine, si quo sit veniendum; sed cum Artabazo viro probo, quem ad te misi, age confidenter meas tuasque res, prout maxime e dignitate et utilitate utriusque nostrum erit.