History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero et ipsi vicissim Lacedaemoniis imperabant, ut illos, qui piaculo ad Taenarum admisso i tenebantur, ex urbe pellerent. Lacedaemonii enim cum j olim Helotas supplices ex Neptuni templo a Taenaro excitas-sent, eos abductos interfecerunt, qua quidem causa et ipsi sibi magnum illum terrae motum Spartae accidisse putant.

Jubebant praeterea etiam piaculum Palladis Chalcicrcae pellere. Id vero hujusmodi fuit.

Postquam Pausanias Lacedaemonius a Spartanis primum revocatus ab imperio, quod in Hellesponto habebat, causaque apud illos dicta, ab ipsis est absolutus et innocens habitus, puldice quidem ad nullam expeditionem postea amplius est emissus, sed ipse privatim sumpta triremi Hermioaide, sine Lacedaemoniis abiit in Hellespontum, verbis quidem, ad Graecum bellum, re ipsa vero, quia negotia cum Rege transigere volebat, quemadmodum et initio conatus erat, Gratiae principatum affectans.

Beneficium autem ex hac re primum apud Regem collocavit, totiusque rei fecit initium.

Cum enim post suum e Cypro reditum, priore adventu Byzantium occupasset (tenebant autem Medi eam et quidam regis necessarii et cognati [qui] in ea capti erant), ; tunc bos, quos ceperat, clam ceteris sociis ad Regem remisit; sed verbo ex ipsius manibus aufugerant,

In his autem ■ peragendis utebatur opera Gongyli Eretriensis, cujus lidei et Byzantium et captivos commiserat. Misit autem etiam epistolam, quam Gongylus ad ipsum ferret. Hoc autem in ea continebantur, ut postea compertum est.

« Pausanias dux Spartae, et hos, tibi gratificari cupiens, remittit, quos armis cepit, et habeo in animo, si tibi quoque placet, filiam tuam in matrimonium ducere, et Spartam ceteram-que Graeciam sub tuam potestatem redigere. Existimo autem me posse ha» peragere, si tecum consilia communicem. Si quid igitur horum tibi placet, hominem fidum ad mare mittas face, per quem posthac colloquemiir. »