History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

« Sed quid opus est de praetentis conqueri pluribus, quam quatenus rebus praesentibus expedit? At.futurorum causa rebos praesentibus opem ferre, et labores ultro subire oportet; patrium enim nobis est, virtutes laboribus parare; nec mores mutare, licet divitiis ac potentia nunc aliquantum superetis; (non enim aequum csl, res per paupertatem partas per opulentiam perdi), sed confidentes ad bellum ire cum multis aliis de causis, tum propter dei oraculum et promissum, se nobis adfutunim, tum etiam quia tota reliqua Graecia, partim metu, partim utilitate nos adjuvabit.

Nec foedera priores rumpetis, quae quidem vel ipse deus bellum facere jubens violata censet, sed potius ruptis opem feretis. Non enim qui vim illatam propulsant, sed qui priores aliis vim inferunt, foedera rumpunt.

« Quamobrem cum omnibus de cansis bellum vobis honeste suscipere liceat, et nos communiter haec suadeamus, si quidem certissimum est, haec et rebus publicis et privatis conducere, ne cunctemini et Potidaeatis, qui sunt Dorienses, et qui ab Ionibus obsidentur, quod olim contra fiebat, opem ferre, et reliquorum libertatem recuperare,

quia non amplius licet nos cunctando partim jam nunc iqjunis affici, partim vero, si cognitum fuerit, nos concilium quidem habuisse, sed tamen iqjurias illatas propulsare non audere, non multo post idem pati; sed existimantes, viri socii, vos in necessitatem devenisse, simul etiam haec quae a nobis dicuntur, optima esse, bellum jam decernite, non metuentes praesentem asperitatem, sed pacis, quae diuturnior ex eo est secutura, cupiditate moti; nam secundum bellum quidem pax magis confirmatur; at propter pacis cupiditatem bellum gerere nolle, non itera periculo caret;