History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Rursus autem socios accitos in suffragia mittere volebant, utrum bellum gerendum esset necne. Quum autem legati a sociis missi venissent, et concilium haberetur, quum alii dixerunt, quae volebant, accusantes plerique Athenienses, et bellum suscipiendum censentes; tum etiam Corinthii, et antea singulas civitates separatim precati, ut suis suffragiis bellum decernerent, quia Potida*ae metuebant, ne prius everteretur; tunc vero item praesentes, et postremo loco in medium prodeuntes, habuerunt hanc orationem :