History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Interea vero Samii, repentina eruptione navibus facta, castraque nullis munitionibus septa aggressi, naves, quae pro castris in statione erant, profligarunt, et ceteras, quae contra se in aciem educebantur, praelio navali superarunt; et mare finibus suis proximum per qualuordecim ferme dies in sua potestate tenuerunt; et quaecunque volebant, importarunt et exportarunt.

Sed reverso Pericle navibus iterum conclusi sunt. Postea vero Athenis et aliae quadraginta naves cum Thucydide et Hagoone et Phormione suis subsidio venerunt; et viginti cum Tlepolemo et Anticle, et ex Chio ac Lesbo triginta.

Samii autem quandam quidem parvam navalem pugnam commiserunt; sed, cum resistere non possent, nono mense expugnati sunt, et Atheniensibus sese his conditionibus dediderunt, ut moenia demolirentur, obsides darent, naves traderent, et pecunias, quae erant impensae, certis statisque temporibus persolverent, prout ipsis imperatum erat. Byzantii quoque compositionem ea conditione fecerunt, ul illorum imperio, sicut ante, parerent.

44