History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses igitur cum quadraginta navibus Samum profecti , statum popularem constituerunt, et obsides a Samiis acceperunt, quinquaginta pueros, totidemque viros, quos in Lemno deposuerunt; et praesidio ibi relicto discesserunt.

Quidam autem ex Samiis (nonnulli enim erant, qui ferre non potuerant, sed in continentem fugerant) cum potentissimis eorum, qui in urbe erant, et cum Pissuthne Hystaspis filio, qui tunc Safdibus praeerat, inita societate, collectisque septingentis ferme auxiliariis militibus sub noctem in Samum trajecerunt.

Et primum quidem factionem popularem aggressi sunt et maximam ejus partem in suam potestatem redegerunt; deinde vero, obsidibus suis ex Lemno surreptis, suos, ut deficerent, perpulerunt; et praesidium Atheniensium et praefectos, quos penes se habebant, Pissuthnae tradiderunt; atque expeditionem etiam in Miletum statim parare coeperunt. Cum illis autem et Byzantii defectionem fecerunt.