History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Proelio autem ad Tanagram Boeotiae commisso, Lacedaemonii eorumque socii sujwriores erant; et utrinque magna strages est facta.

Et Lacedaemonii quidem in agrum Megarensem ingressi arboribus caesis per Geraneam et Isthmum domum reverterunt. Athenienses vero altero et sexagesimo ab hac pugna die expeditionem in Boeotios, duce Myronide, susceperunt,

et apud (Enophyta Bceo· tis proelio superatis et agrum Bmotium ac Phocensem in suam potestatem redegerunt, et Tanagraeorum muros demoliti sunt, et Locrorum Opuntiorum centum viros opulentissimos obsides ceperunt, suosque longos muros absolverunt.

Post haec jEginelae quoque se Atheniensibus dediderunt, his conditionibus, ut et muros demolirentur et naves traderent et imperatum tribulum in posterum penderent.

Peloponnesum etiam Athenienses navibus circumvecti sunt, duce Tolmida Tolmaei filio, et Lacedaemoniorum navalia incenderunt, et Chalcidem Corinthiorum urbem ceperunt, et exscensu e navibus in terram facto Sicyonios proelio vicerunt.