History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

At Megarenses etiam, a Lacedaemoniis defectione facta, quod eos Corinthii propter agri fines bello premerent , Atheniensium partibus sese adjunxerunt; et Atlienien-ses tenuerunt Megara,et Pegas; et longos muros Megarensibus ab urbe ad Nisaeam usque aedificarunt, eosque ipsi tuebantur. Atque hinc praecipue natum est vehemens illud Corinthiorum odium in Athenienses.

39

Inaros autem Psammcticlii filius, Afer, rex Afrorum iGgypto finitimorum, ex urbe Marea, quae supra Pharum est sita, profectus, majorem jEgypti partem ad defectionem a rege Artaxerxe faciendam impulit, et ipse dux creatus Athenienses accivit.

Illi vero (tunc enim forte cum ducentis navibus et suis et sociorum bellum Cypro intulerant) Cypro relicta venerunt, et ex mari Nilum ingressi, et flamine ipso et duabus Memphidis partibus potiti, ad tertiam partem, quae Murus albus appellatur, bellam gerebant. Ibi autem inerant Persae et Medi, qui eo confugerant, et quotquot ex iEgyptiis non defecerant.

Athenienses vero navibus ad Halias egressi, proelium cum Corinthiis et Epidauriis commiserunt, et Corinthii superiores erant. Posteaque Athenienses navali pugna ad Cecryphaleam cum Peloponnesiorum classe conflixerunt, et superiores erant Athenienses.