History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illi vero, qui Ithomae erant, decimo anno, quum diutius resistere non possent, compositionem cum Lacedaemoniis fecerunt, his conditionibus, ut fide publica tuti ex Peloponneso excederent, nec unquam amplius in eam reverterentur; si quis autem deprehenderetur, qjus, qui cum prehendisset, servus esset.

Erat etiam oraculum quoddam Pythium Lacedaemoniis ante redditum, ut Jovis Itho-mete supplicem dimitterent.

Exierunt autem ipsi et liberi et uxores; et Athenienses ipsos excipientes propter odium, quo jam Lacedaemonios persequebantur, Naupacti collocarunt, quam a Locris Ozolis occupatam nuper ceperant.

At Megarenses etiam, a Lacedaemoniis defectione facta, quod eos Corinthii propter agri fines bello premerent , Atheniensium partibus sese adjunxerunt; et Atlienien-ses tenuerunt Megara,et Pegas; et longos muros Megarensibus ab urbe ad Nisaeam usque aedificarunt, eosque ipsi tuebantur. Atque hinc praecipue natum est vehemens illud Corinthiorum odium in Athenienses.

39