History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Adversus illos igitur, qui erant Ithomae, bellum susceperant Lacedaemonii. Thasii vero tertio obsidionis anno Atheniensibus sese dediderunt bis conditionibus, ut moenia demolirentur, naves traderent, et imperatam pecuniam persolverent, tam eam, quam in praesentia eos numerare, quam eam, quam in posterum pendere oportebat, utque ipsis et continente et metallis cederent.

Lacedaemonii vero, ut bellum adversus eos, qui Ithomae erant, producebatur, cum alios socios tum etiam Athenienses auxilio vocaverunt Illi vero, Cimone duce, cum non exiguis copiis venerunt;

potissimum autem illos evocarant, quod ad murorum oppugnationem idonei esse videbantur. Quum autem ipsis longa existeret ob*idio, parum satisfaciebat iis ars illa; vi enim locum expugnassent.

Et ob hanc expeditionem dissensio tunc primum inter Lacedaemonios et Athenienses apparuit manifesti. Lacedaemonii enim, quum oppidum per vim non caperetur, npelueu-tes Atheniensium audaciam, et ingenium ad res novandas promptum, simul etiam illos alienigenas esse rati, ne quid novi, si diutius mansissent, ab iis, qui llhomae erant, im pulsi molirentur, solos eos ex sociis dimiserunt, suspicionem quidem nullam aperientes, sed se illorum auxiliis non amplius indigere dicentes.