History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Thucydides Atheniensis conscripsit bellum Peloponnesiorum Atheniensiumque, ut inter se gesserunt, exorsus statim tum quum oriebatur id bellum et ratus magnum fore omniumque, quae ante gesta sunt, maxime memorabile, conjecturam ex hoc ducens, quod et florebant ad bellum gerendum utrique omni apparatu, et ceteros Graecos cum alterutris se conjungere videns partim quidem statim, partim vero certe in animo habere.

Motus enim hic profecto maximus Graecis exstitit et barbarorum parti, quin dixerim etiam inter maximam humani generis partem.

Nam quae ante haec acciderant et antiquiora etiam ob temporum vetustatem accuratius quidem comperiri non poterant, sed argumentis ductus, quae milii remotissimam antiquitatem spectanti persuasionem praebent, illa non magna fuisse puto neque in bellicis rebus nec in ceteris.