Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Hi sunt duae oliuae et duo candelabra, qui in [*]( 11, 4 ) conspectu domini terrae stant, id est: sunt in paradiso. hos ergo oportet interfici ab Antichristo [et uidi, in- [*]( 11, 7 ) quit, bestiam ascendentem de abysso] post multas plagas saeculo infixas, quem dicit ascendisse bestiam de abysso. de abysso autem eum ascensurum multa testimonia nobis in hoc capitulo contrahenda sunt. ait enim Ezechiel: ecce Assur cypressus in monte Libano. \'Assur\': deprimens; (cypressus) excelsus ramosus: id est populus multus; \'in monte Libano\': regnum regnorum, id est Romanorum; formosus in germinibus: id est fortis in exercitibus. aqua, inquit, nutriet illum: id est multa milia hominum, quae subiecta erunt illi. et abyssus auxit illum: id est ructauit eum. nam et Esaias paene eisdem [*]( 3 cf. Zach. 4, 11-14 12 Ezech. 31, 3 16 ibid. 31, 4 18 cf- Esai. 8, 7 ) [*]( 1 hi.. stantes add. X dominij dei IK stantia IK 2 duo] duos CB et om. TFHM post oliuas add. dicit H monuit DIK, monui CB, nominaui e, dixit et admonuit g 3 enim om. I unum TDF 4 post prophetis add. ita S 5 duae] duo DF 6 astant S sunt] stant H paradiso] add. item alio sensu: in conspectu domini terrae stantes (astantia g), id est in conspectu Antichristi Sg 7 ab] cum I et.. abysso add. X 8 descendentem K 9 fixas H, inflictas M, expletas in finem S, expletas in fine g quem om. X de abysso om. H 10 eam ascensuram H, quod ascensura sit S multa.. sunt T, multis testimoniis est comprobandum (comprobatum HIKg) X post testimonia add. enim (in cod. D erasum) T 12 montem F 13 cypressos excelsas ramosas id est populos multos CB 14 regnum] in regno S post regnorum add. est I 15 romanum IK post formosus add. autem quod ait S genibus T, geminibus D, gentibus cI) id est fortis] fortem dicit S 16 aquam T nutriit M, nutrit 1K illum] eum CB 17 quae om. CB erant DF, sunt H auxit DS, ausit TFH, hausit CBIKM 18 ructuauit TB, eructauit HS, eructuauit K, eructuabit F eum] illum DH et om. F hisaias T paene om. F hisdem T, idem F )

102
103
uerbis loquitur. fuisse autem eum iam in regno Romanorum et fuisse inter Caesares et Paulus apostolus contestatur. ait enim ad Thessalonicenses: qui nunc tenet. teneat, donec de medio fiat. et tunc apparebit iniquus ille, cuius est aduentus secundum efficaciam satanae signis et portentis mendacibus. et ut scirent illum uenturum, qui tunc erat princeps. adiecit: arcanum, inquit, malitiae iam molitur, id est. malitiam quam facturus est, arcane molitur, sed non sua uirtute nec patris sui suscitatur sed dei iussu. quare ergo Paulus eisdem dicit: idcirco quod non receperunt amorem dei, mittit eis deus spiritum erroris, ut omnes persuadeantur mendacio, qui non sunt persuasi ueritate. et Esaias ait: sustinentibus illis lucem tenebrae ortae sunt.

Hos ergo prophetas ab eodem interfici manifestat apocalypsis et quarta die resurgere, ne quis aequalis domino inueniatur. (et iaccbunt corpora eorum in plateis ciuitatis magnae, [*]( 11, 8 ) quae uocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus) Sodomam autem et Aegyptum dicit Hierosolymam: actus populi persecutoris efficit. diligenter ergo et cum summa sollicitudine [*]( 3 II Thess. 2. 7b-9 7 ibid. 2, \'ia 10 ibid. 2, 110. 11 13 Esai. 59, 9 16 cf. Apoc. 11, 11 ) [*]( 1 eum iam om. F 2 et alt. om 3 tesalonicenses TD thesalonicenses IK tenet] udd. tantum H 4 de medio] diinidio TD fiat] sit TF apparebit] add. inquit S ille om. lKill 5 est adu.] aduentum ZMl1 effigiem H in signis CB 7 inquit om. j ( 8 moritur B, oritur e id est .. molitur om. CB propter homoeotcleuton malicia qua futurus est H archanam IK 9 non] nec IK iussu dei S 10 quare] qua de re S ergo om. IKS eisdem scripsi, hisdem THill. isdem DS, idem CBIK quod] quo- niam S 11 recipiunt H amoremJ ueritatem et charitatem F mittet IJCBHIS deus om. S 12 persuadantur TM, persuadentur F 13 ueritati TC, ueritatem F ait] dicit HK suscitantibus S sustinentibus] add. autem II 14 lucem illis CB sunt] add. illis S 15 apocalipsin TFMS 16 surgere TD domino] deo S 17 et .. lin. 18 Aegyptus add. S 18 Sodomam .. p. 105, 8 rationis intellegatur om. th 19 actus] dictus CB persecutoris] persecutor id e 20 efficiet e )

104
105
sequi oportet propheticam praedicationem et intellegere, quoniam spiritus ex parte praedicat et praeposterat, et cum praecucurrerit usque ad nouissimum, rursus tempora superiora repetit. et quoniam quod facturus est semel, aliquotiens quasi factum ostendit — quod nisi intellegas aliquotiens (dictum), non aliquotiens futurum, in grandi caligine incides —, ergo interpretatio sequentium dictorum ea monstrabit, ut non ordine lectionis sed rationis intellegantur.

Apertum est templum dei quod est in caelo: [tem- [*]( 11, 19 ) plum apertum] apparitio est domini nostri. templum enim dei filius eius est, sicut ipse ait: soluite templum hoc et in tribus diebus suscitabo illud: et dicentibus Iudeis: quadraginta et sex annis aedificatum est templum istud, ait euangelista: ille dicebat, inquit, de templo corporis sui. [et uisa est arca testamenti domini [*]( 11, 19 ) in templo eius.] arca testamenti: euangelii praedicatio et indulgentia delictorum et omnia bona quae cum illo aduenerint, illa dicit apparuisse.