Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(V, 5) Apud Tambaiensem quoque ciuitatem gesta quis queat certamina martyrum explicare? Ubi duo germani Aquisregiensis ciuitatis sibi securi de domino inuicem iurauerunt, ut rogarent tortores, ut una poena parique supplicio torquerentur. Et dum primo suspendio molibus lapidum pedibus alligatis tota die penderent, unus illorum petiuit sese deponi et sibi indutias dari. Cui frater alius metuens ne fidem negaret, et de suspendio clamabat: noli, noli, frater; non ita iurauimus Christo: accusabo te, cum ante thronum eius terribilem uenerimus, quia super corpus et sanguinem eius iurauimus, ut pro eo inuicem patiamur/ Ista dicens et alia multa confortauit germanum ad praelium passionis, qui clamans ingenti uoce dicebat: cadigite suppliciis quibus uultis et poenis Christianos artate crudelibus; quod frater meus facturus est, hoc etiam ego\'. Quantis iam lamminis ignitis adusti sunt, qualibus ungulis exarati, quibus cruciatibus torti, ipsa res docet, quod eos ipsi tortores a sua facie proiecerunt dicentes: \'istos imitatur uniuersus populus, ut nullus ad nostram religionem penitus conuertatur\'; et praecipue quia nulli liuores, nulla poenarum uestigia in eis penitus uidebantur.

(V, 6) In Tipasensi uero quod gestum est Mauretaneaf maioris ciuitate, ad laudem dei insinuare festinem. Dum suae ciuitati Arrianum episcopum ex notario Cyrilae ad perdendas [*]( 16 cf. Ps. 50, 13. ) [*]( 1 tambianensem W tabayensem M tabaiensem a tambadensem (S quisq: ad BV2 queq; ad certamina martynim quis potest explicare MS 3 secure W ut rogarent BWafi ut roganerant V1C1 et roganerunt V2C2MSL 4 ut] et BVCWaPH sapplicia BV C1. 6 petiit C se Waft indacias W MsaLbR 7 etj ei a p: om. WC282L; cf. Ind. III part. praes. = uerb. finit.\' uspendio P 8 noli noli] noli mi a 9 eine ante terribilem om. ϕ 11 patimur BV1 et alia dicens C multa om. 0 12 proelium Wb addicite PR adicite b 13 et uultis 0 arctate a 15 laminis a qualibus] quabus V1 quibus VMs ungulis] sin. guli 0 17 facie sua MsL 19 libores B 21 uero om. MS1. mauretaneae BVWMs: mauretaniae C mauritanee a maaritaniae rell. 22 insinnare om. β feetinem BWab: festimemos Y festinemus reU. 23 arrianoram b cyrillae Ma )

87
animas ordinatum uidissent, omnis simul ciuitas eueetione nauali de proximo ad Hispaniam confugiuit relictis paucissimis, qui aditum non inuenerant nauigandi. Quos Arrianorum episcopus primo blandimentis, postea minis conpellere coepit, ut eos faceret Arrianos. Sed fortes in domino non solum suadentis insaniam inriserunt, uerum etiam publice mysteria diuina in domo una congregati celebrare coeperunt; quod ille cognoscens relationem occulte Carthaginem aduersus eos direxit.

Quae cum regi innotuisset, comitem quendam cum iracundia dirigens praeoepit, ut in medio foro, congregata illuc omni prouincia, linguas eis et manus dextras radicitus abscidisset. Quod cum factum fuisset, spiritu sancto praestante ita loquuti sunt et loquuntur, quomodo antea loquebantur. Sed si quis incredulus esse uoluerit, pergat nunc Constantinopolim, et ibi reperiet unum de illis, subdiaconem Reparatum, sermones politos sine ulla offensione loquentem; ob quam causam uenerabilis nimium in palatio Zenonis imperatoris habetur, et praecipue regina mira eum reuerentia ueneratur.

(V, 7) Sed quis congruo sermone possit exsequi aut coaceluare diuersitates poenarum, quas ex iussu regis sui etiam ipsi Uuandali in suos homines exercuerunt ? In ipsa quoque quae gesta sunt Carthagine si nitatur scriptor singillatim astruere etiam sine ornatu sermonis, nec ipsa nomina tormentorum poterit edicere. Quae res hodieque posita in promptu demonstrat. Alios sine manibus, alios sine oculis, alios absque [*]( 2 nauali de] ualide β de om. a ispaniam W ad Hispaniam om. BVCMs1L confugiunt CMs confugit aLb 3 quia dictum VlClP quia ductum C* 6 miniateria a 7 celebrare congregati VC1Ms 8 carthagini αβ 9 innotuissent V2C28αβ 10 omne BV1C1 omnia PR 11 ei a dexteras qp abaidisset W Quod cum factum fuisaet] et (sic) β 12 loquuti BV: locuti rell. 13 locuntur CMsaLQ 14 uoluerint W reperiet MaLbI: repperiet rell. 15 subdiaconum β polytoa W 19 exequi ϕ WaLP1b coaceruate C 20 iussa P 22 quae om. BVClM scripto acriptor (sic) W 23 nomin// P 24 dicere β promtu BWLP 25 demonstratur Ms manibus aliis B VC abque W\' )

88
pedibus, alios truncos naribus auribusque intendas, aliosque uideas nimio suspendio palis euulsis oapat, quod eminere solebat, in medio scapularum fuisse demersum, dam iugiter in altis aedibus suspendio cruciantes impulsione manuum funibus agitatis per uacuum aerem hac atque illuc faciebant uagari pendentem. Qui nonnumquam diruptis funibus de illa altitudine suspensionis ictu ualido conruentes, plurimi arcem cerebri cum oculis amiserunt, alii confractis ossibus spiritum continuo reddideruiit, alii post paululum exalauerunt.

Sed qui hoc fabulosum putat, Uranium Zenonis legatum interroget, cuius praesentia praecipue gesta sunt, illa scilicet causa, quia ueniens Carthaginem sese pro defensione ecclesiarum catholicarum uenisse iactabat. Et ut illi ostenderet tyrannus neminem formidare, in illis plateis uel uicis pluriores tortores et crudeliores statuit, in quibus legatis moris est ascendendo ad palatium et descendendo transire: ad obprobrium uidelicet ipsius rei publicae et in nostri iam deficientis temporis faecem.

(V, 8) Tunc igitur et quaedam uxor cuiusdam cellaritae regis, nomine Dagila, quae temporibus Geiserici multotiens iam confessor extiterat, matrona nobilis ae delicata, flagellis et fustibus omnino debilitata exilio arido et inuio relegatur, ubi nullus hominum forte consolationis gratia ueniendi haberet accessum, relinquens cum gaudio domum, maritum simul et filios. Cui postea oblatum esse dicitur, ut in miiiori heremo translata frueretur, si uellet, solacio sociorum, Illa uero [*]( 2 susspendio W spatulis a β capud C 3 dimeroum WL 4 iopalsione WPb manum W 5 pendentes Wt* 6 disruptis WaPb1R 7 celebri P 8 confraotib: BV1C1 rediderant b 9 palulu V1 10 anium β 11 caraam BVl 12 carthagini p 18 et ut] ut et £ tyrrannus W 14: in illis] illis β 1& est ad palatium ascendeado (ascendo V1C1) et de. scendendo (descendo V1C1) ϕ 16 denscendendo P descendo bR ipsius om. a rei puplice P 17 in om. Wβ nostris BVC1 Msl fecem mss 19 daliga ϕ dagilu W dagilium qui 0 20 confersor B conuersor V1O1 e converse restiterat C2 21 debelitata et relegata a religatur W 23 et] ac a 24 filium β oblitum BV1C1 (cf.Roenseh 296) in om. W 26 fueretur W ingenM BV1C1 ingens retl. )

89
ingentem sibi adesse credens gaudium, ubi nullum humanum esse consolantis affectum, ne fieret supplicauit.

(V, 9) Tunc etiam Eugenio pastore iam in exilio constituto et uniuersus clerus ecclesiae Carthaginis, caede mediaque maceratus, fere quingenti uel amplius, inter quos quam plurimi erant lectores infantuli. gaudentes in domino procul exilio crudeli traduntur. Sed libertatem tunc, dum media urbe caederentur, Murittae diaconi ceteris liberiorem tacere non debeo. Fuit quidam Elpidoforus nomine nimium crudelis et ferus, cui fuerat delegatum membra confessorum Christi suppliciis grassantibus laniare. Hic enim dudum fuerat aput nos in ecclesia Fausti baptizatus, quem uenerabilis Muritta diaconus de alueo fontis susceperat generatum. Post uero dum apostataret, tantae extitit feritatis aduersus ecclesiam dei, ut superior omnibus exsecutor persecutionis fuisset inuentus. Quid multa?

Dum primo presbyteri suppliciis macerandi ordine citarentur, post archidiaconum Salutarem artatur poenis memoratus Muritta; fuit enim secundus in officio ministrorum. Qui cum Elpidoforo sedente et fremente honorabilis senior coepisset extendi, priusquam exueretur, clam forte nescientibus cunctis illa, quibus eum suscipiens de fonte dudum texerat, sabana baiulabat. \' Quibus uentilatis simulque in ostensione cunctorum extentis in his uerbis totam ad fletum et lacrimas commouisse dicitur ciuitatem:

Chaec sunt linteamina, Elpidofore minister erroris, [*]( 22 Eoai. 6, 13. ) [*]( 1 naUaa CaL humane C2 hamanus aL 2 esset C2aLβ affectus C2L accessusa effectum P 4 et om. aL maceratur Lb 7 traduntur α W (cf.II, 37 tali exilio mancipatis = traditis) trudantur bB taadnntur P libertatem WS2aL: liber tamen BVC M libertate PB libvmte b cum de media W 8 muritae b liberiorem Bermonem V2MS1 9 helpidoforas W feraas W 10 crassantibus BVCWsaPb1 11 aput] sic BWa fuerat apud nos dudum 0 12 marritta W morita b alueo] alieno P 16 presbitero (prto V) BV1 17 arddiaoonum B archidiaconus salutaribus C7 aptator s morita b 18 helpidoforo W 21 eam P baiolabat ML 22 eitenaione a 28 totum BV1 tota W 24 eiuitati BV1 sunt om. P )

90
quae te accusabunt, dum maiestas uenerit iudicantis; custodientur diligentia mea ad testimonium tuae perditionis, ad demergendum te in abysso putei salphurantis: haec te inmaculatum cinxerant de fonte surgentem, haec te acrius persequentur, flammantem gehennam cum coeperis possidere, quia induisti te maledictionem sicut uestimentum, scindens atque amittens ueri baptismatis et fidei sacramentum. Quid facturus es, miser, cum serui patris familias ad cenam regiam congregare coeperint inuitatos ? Tunc te aliquando uocatum terribiliter indignatus exutum stolam rex conspiciet nuptialem dicebitque tibi: amice, quomodo huc uenisti uestem non habens nuptialem? non uideo quod contuli, non cognosco quod dedi. Perdidisti militiae clamidem, quam in tela uirgineorum membrorum decem mensibus texui et tendiculae crucis extendens aqua mundaui et purpura mei sanguinis decoraui. Non conspicio cultum signaculi mei, caracterem non uideo trinitatis: talis interesse non poterit epulis meis.

Ligate eum pedibus et manibus funiculis suis, quia se ipse uoluntarie separare uoluit a catholicis dudum fratribus suis. Ipse funes extendit continuatos in laqueum, quibus et semet ipsum uinxit, et alios, ne ad istud uenirent conuiuium, [*]( 6 Ps. 108, 18. 11 Mt. 22, 12. 20 cf. Ps. 139, 6. ) [*]( 3 dimergendum WPR et ad mergendum M abyssum s2β abissum Wa 4 cinxerunt bR cincxerant P persequentg BV 5 flamantem b gehenam W qui P 6 te om. Ms maledictione et uestimenta b scindens ... sacramentam om. W 7 admittens P 9 congregari PR 10 stoIa C28α conspiciet et Ms1 conspiciens 0 11 nuptiali C2sdicebitque BVCWsR: dioebatque P dicetque CMaL dicet/// b 13 cogno W quun] quae b 14 uirgine horum VC1Ms1 membrorum] m. gestator (-ur ab) aβdecem] nouem C* texui h\': texi reU. tendiculi a tendiculo WS2b2 15 aquam BVMs1aL mandaui V1 pnrpuram BVPR 16 docoraui B conspioio cultum signaculi] conspiciunt oculi BVCML caractere B caractarem P 17 non uideo] . nouudd V1 nouum deifloe V\'M non conspitio occultũ signacali mei caracterem non uideo trinitatis amicum sic Ws4 18 manibus et pedibus αβ ipse se a 19 separari P a om. P dudum om. p 20 quibus ut PR 21 iuncxit W uerent BY\' )

91
inpediuit. Juxta semitam multis scandalum posuit, quem nunc cum rubore perpetuo et dedecore sempiterno de conuiuio meo proieci\'. Haec et alia Muritta dicente igne conscientiae ante ignem aeternum obmutescens Elpidoforus torrebatur.

(V, 10) Parantes itaque uniuersi dorsa sua uerberibus alacres ad exilium pergunt. Quibus adhuc in itinere longioris uiae constitutis destinantur, episcopis Arrianorum suggerentibus, homines inmisericordes ac uiolentes, ut illud, quod eis forte miseratio Christiana uictui contulerat profuturum, crudeliter auferretur. Quando unusquisque eorum libentius forte cantabat: \'nudus exiui de utero matris meae; nudum me oportet ad exilium pergere, quia dominus nouit esurientibus cibum porrigere et in deserto uestire\'. Nam et Uuandali duo, sub Geiserico saepius confessores, comitante matre, contemptis omnibus diuitiis suis, cum eisdem clericis ad exilium perrexerunt.