Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Quotiens animae uel uitae aeternae ac fidei Christianae causa tractatur, intrepide, sicut regalis prouidentia conpromisit, necesse est quod conpetit suggeratur. Nuper potestas regia per Uitarit notarium paruitatem meam ammonere dignata est, qui nobis merito religionis ac fidei praeceptum eius in ecclesia praesente clero et plebe recensuit. Ex cuius tenore cognouimus ad omnes coëpiscopos meos praeceptum regium similiter emanasse, ut die constituta pro disputatione fidei ueniatur; quod nos uenerabiliter accepisse suggessimus. Cui praefato notario humilitas mea suggessit, debere etiam transmarinarum omnium partium, qui nobiscum sunt in una religione uel communione consortes, agnoscere, quia ubique regno eius obtemperant uniuersi; maxime quod totius mundi sit causa, non specialis prouinciarum Africanarum tantummodo.

Et quia secundo responso suggerendam me promisi oblaturum, merito suppliciter peto magnificentiam tuam, ut ad domni et clementissimi regis aures memoratam suggestionem meam perferre digneris, quo eius clementia dignanter agnoscat, nos disputationem legis cum adiutorio dei nullatenus declinare uel fugere, sed sine uniuersitatis adsensu nos non debere asserendae fidei nostrae causas adsumere. Quod petimus ut benignitate quantus est et [*]( 1 quasi diceret... nolomas om. W§ 2 quod P 3 nisi ut W 4 daretur] daretnr epla M texta epla scripta W in a post daretur spatium 9-10 litt. uac. relict. calamitas. Tnnc sancti (sancto P2b) engenio rationabilis causa aisa est ei cor barbarum molliretar auggerendo ai legenda daretar tali teitu epistola conscripta sic § mendosissime 5 uitae caosa tractatur aeternae a 8 unitarith W paritatem b admonere WaPb 9 merito ac religionia fidei fide C) ΒϕWa 11 simile W 14 transmarinum VC1M 15 regione b 16 eius om. β obtemponnt VC 18 africanam BVC tantamodo W 19 saggerendo W saggerenda Msa snggerendam β oblatarum b suppliter W 20 petoj precor 0 domini ab 22 asnoscat B 24 adserendae β 25 quantus] qua tantas p )

41
iustitia sapientiae suae dignetur annuere. Data ab Eugenio episcopo ecclesiae catholicae Carthaginis1.

(II, 15) Sed cum haec suggestio a beato Eugenio offerretur, ille iam qui conceperat dolorem, urguebatur ini quitatem grauius parturire, et ita sancto uiro Eugenio episcopo per Obadum praepositum regni sui mandasse uidetur: csubde mihi uniuersum orbem terrarum, ut sub potestate mea totus mundus redigatur, et facio, o Eugeni, quod dicis\'. Ad quod beatus Eugenius respondit ut potuit: cquod rationem\', inquit, cnon habet, dici non debuit: sic est hoc quomodo si dicatur homini, ut per aera feratur et uolitet, quod moris non est humanae naturae. Dixi enim: si nostram fidem, quae una et uera est, potestas regis cognoscere desiderat, mittat ad amicos suos: scribam et ego fratribus meis, ut ueniant coepiscopi mei, qui uobis nobiscum communem fidem nostram ualeant demonstrare, et praecipue ecclesia Romana, quae caput est omnium ecclesiarum\'.

Ad haec Obadus: cergo tu et domnus meus rex similes estis\'? Eugenius episcopus dixit: cego non sum similis regis, sed dixi: si ueram cognoscere desiderat fidem, scribat amicis suis, ut dirigant nostros catholicos episcopos, et ego scribo coepiscopis meis, quia catholicae uniuersae una est causa\'. Hoc agebat Eugenius, non quia deessent in Africam, qui aduersariorum obiecta refellerent, sed ut illi uenissent, qui alieni ab eorum dominatu maiorem fiduciam libertatis haberent [*]( 4 Ps. 7, 15. ) [*]( 3 offeretur VC offereretur W 4 ille om. b dolum M 5 in grauiuB a uiro om. Ms 6 cubadum β sude P 7 suppoteetate W totus om. W 8 o om. Wβ 9 inquid BVC 10 dicit W hoc om. a quomodo] modo β 11 uolitet] uolit Cx nolet b nolet et PB 12 uera] uera fides 0 14 scribo β episcopi b mei] nostri β 16 ecclesiae romanae b capud BVC est capud a omni W 17 cubadus 0 dominus mss praeter B 18 eugenus V regi C*W similis regi non sum a regis (regi b) similis non sum 0 19 ueram] uestram V nostram CMs 21 episcopis β causa] cura ΒϕL ..1casse. cura W 22 aiebat V\'Ms quia] quod β deMent a africam BVl: africa rell. )

42
pariterque oppressionis nostrae calumnias uniuersis terris et populis nuntiarent.

(II, 16) Ille autem, qui nectabat dolos, audire noluit rationem, agens argumentationibus crebris, ut quoscumque episcoporum audierat eruditos, uariis insectationibus agitaret. Iam ad exilium Uibianensem Secundianum inpositis CL fustibus miserat episcopum, nec non et Sufetulensem Praesidium, uirum satis acutum. Tunc et uenerabiles Mansuetum, Germanum, Fusculum et multos alios fustigauit.

Dum haec geruntur, imperat ut cum nostrae religionis illorum mensam nullus communem haberet neque cum catholicis omnino uescerentur. Quae res non ipsis aliquod praestitit beneficium, sed nobis maximum contulit lucrum. Nam si sermo eorum, dicente apostolo. sicut cancer consueuit serpere, quanto magis communis mensa ciborum poterit inquinare, cum dicat idem apostolus cum nefariis nec cibum habere communem.

(II, 17) Sed cum ignis iam persecutionis accenderetur et flamma infestantis ubique regis arderet, ostendit deus noster quoddam miraculum per seruum suum fidelem Eugenium. quod praeterire non debeo. Fuit in eadem ciuitate id est Carthagine quidam caecus ciuis ciuitatique notissimus, nomine Felix. Hic uisitatur a domino diciturque ei nocte per uisum, dies enim Epifaniorum inlucescebat: \'surge, uade ad seruum meum Eugenium episcopum, et dices ei, quia ego te ad illum direxi. Et illa hora, qua benedicit fontem, ut baptizentur [*]( 18 n Tim. 2, 17. 16 I Cor. 5, 11. ) [*]( 1 calumniam β 3 nectobat VC nectebat WMsaP2 fort. recte 5 insectionibus W 6 uibionensem M uibianense a uiuianensem 0 Secundianum ego: cf. Not. prou. Byz. 72: secnndi (secundo b) donationum (donatianum Wβ) mss 7 sufeculensem W fusetulensem a suffetulensem b satis om. β 8 tum Ms 9 gerentur VCl agerentur Ms 10 cum om. WMsβ religio PB religione b religionis x. uiris (sic) a mensa nullum β 15 potuit β 16 nes P ne b tx eorr. 19 eugenium om. 0 21 ciuis eiuitatique] cuius (huius b) ciuitati 0 23 epiphaniae Ms inlucesscebat VCl illuscescebat a lucescebat β uade] et uade M β 25 benedicet aP2b )

43
accedentes ad fidem, continget ocalos twos; aperientur et uidebis lumen.

Qui tali uisitstaone eommonitus, putans se, quomodo adsolet, deludi per somnium, surgere noluit caecus; sed cum iterum nergeretur in somnos, similiter ut ad Eugenium perderet compellitur. Rursus neglegit tertioque festinanter et gTauiter increpatur. Excitat puerum, qui ei solitus erat manum porrigere, pergit ueloci agilitate ad Fausti basilicam, orat ueniens cum ingentibus lacrimis, suggerit cuidam diacono, nomine Peregrino, ut eum episcopo nuntiaret, indicans se habere aliquod secreti genus intimandum.

Audiens episcopus iussit nominem introire; iam enim ob celebritatem festinitatis hymni nocturni per totam ecclesiam canente populo concrepabant. Indicat caecus antistiti ordinem uisitationis Buaesuae dicitque illi: cnon te dimittam, nisi mihi, sicut a domino iussus es, reddideris oculos meos\'. Cui Eugenius sanctus: \'recede a me, frater; peccator sum et indignus et super omnes homines delinquens, utpote qui et in haec tempora seruatus sum.

Ille autem tenens genua eius aliud non dicebat nisi illud quod iam dixerat: \'sicut iussum est, redde mihi oculos meos\'. Adtendens quque Eugeoius in uerecundam credulitatem, et quia iam tempus urguebat, pergit cum eo metante officio clericorum ad fontem. Ubi fixis genibus cum ingenti gemitu, pulsans singultibus caelum, crispantem benedixit alueum fontis; et cum conpleta surrexisset oratione, ita caeco respondit: \'iam 25 tibi dixi, frater Felix, peccator ego homo sum; sed qui te uisitare dignatus est, praestet tibi secundum fidem tuam et aperiat oculos tuos\'. Simulque uexillo crucis consignans oculos [*](1 aperiantuT BVC1 ut aperiantur C* et aperientur Madb 2 qui cum tali n. c. est putat se β 8 noluit PR 4 urgeretur a 5 rursum β 6 impcatur M 7 uoloci a ad] a b et orat b 9 aliquid β 10 iussit om. W 11 celebritatem W Msa celeritatem reD. 12 increpabant β 13 antisti PR 14 redderis b 15 sanctus eugenius a 16 dilinquena B1 17 qui et] qui a in hoc tempore β* 18 ienua P 20 in uerecundam Mommsenus: inuerecandam mss crudelitatem WP 21 metante] comitante Msa meditante W ctarioorum] Morum W 23 benedixi W alueum fontis] aculae (t. e. aquulae) fontem p 25 ego om. a 26 tibi] tibi dominus p )

44
eius, statim caecus uiaum domino reddente recepit. Quem secum, quousque uniuersi baptizarentur, ibi detinuit ob hoc, ne tanto miraculo populus excitatus uirum contereret, qui receperat lumen.

Fit postea manifestum ecclesiae uniuersae. Procedit ad altare cum Eugenio, sicut moris eet, qui fuerat caecus, suae salutis oblationem domino redditurus; quam episcopus accipiens altari imposuit. Fit strepitus gaudio metante inreuocabilis populorum. Statim nuntius pergit ad tyrannum; I rapitur Felix, inquiritur ab eo quid factum sit qualiterque I receperit lumen. Dicit illi ex ordine totum dicuntque Arrianorum episcopi: choc Eugenius per maleficia fecit). Et quia oppressi confusione lumen non poterant nubilare, eo quod Felix uniuersae ciuitati manifestus esset et notus, tamen uole* bant eum, si fas esset, necare, quomodo Iudaei sascitatam I Lazarum cupiebant occidere.

(II, 18) Adpropinquabat iam futurus dies ille calumniosus [*](a. 484 ) Kalendarum Februariarum ab eodem statutus. Conueniunt non solum uniuersae Africae, uerum etiam insularum multarum episcopi, afflictione et maerore confecti. Fit silentium diebus i multis, quousque peritos quosque et doctissimos uiros exinde. separaret calumniis adpositis enecandos. Nam unum ex ipso choro doctorum, nomine Laetum, strenuum atque doctissimum uirum, post diuturnos carceris squalores inoendio concremauit,! aestimans tali exemplo timorem incutiens reliquos elisurum.

Tandem uenitur ad disputationis conflictum, ad locum scilicet quem delegerant aduersarii. Uitantes igitur nostri uociferationis tumultus, ne forte postmodum Arriani dicerent, quod eos [*]( 2 caecum ob hoc tanto m. p. e. comprimere uiram qui r. Lj coeperunt β 3 popalos BV 7 stari W inposnit CP metante] comitante Ms faciente a 9 rapitus V quit Wj\' 10 reperit W ille fi 12 oppreasione confuBi - potuerunt 0 14 necere P1 17 kalandarum W 18 insnlara W 19 rI flictione VC affecti a 20 qui usque P 21 necaados β* 22 letum Mb 23 diutunoa VC1 diutinos C* ecalores b 24 timore BV aestimans quod tali e. t. excuteret reliquiis elesurum (reliquisse lesurum b) 0 25 silicet P 26 nostrae fi 27 tamultua] stimulis a )

45
nostrorum oppresserit multitudo, deligunt de se nostri, qui pro omnibus responderent, decem. Conlocat sibi Cyrila cum suis satellibus in loco excelso superbissimum thronum adstantibus nostris, dixeruntque nostri episcopi: cilla est semper grata collatio, ubi superba non dominatur elatio, sed ex consensu communi uenitur, ut cognitoribus discernentibus, partibus agentibus, quod uerum est agnoscatur: nunc qui erit cognitor, qui examinator, ut libra iustitiae aut bene prolata confirmet aut praue adsumpta refellat1 ?

Et cum talia et alia dicerentur, notarius regis respondit: cpatriaroha Cyrila dixit aliquos\'. Superbe et illicite sibi nomen usurpatum nostri detestantes dixerunt: legatur nobis quo concedente istud sibi nomen Cyrila adsumpsit\'. Et exinde strepitum concitantes calumniari aduersarii coeperunt. Et quia hoc nostri petierant, ut saltem, si examinare non licebat prudenti multitudini, uel exspectare liceret, iubentur uniuersi filii catholicae ecclesiae qui aderant centenis fustibus tundi. Tunc clamare coepit beatus Eugenius: \'uideat deus uim quam patimur, cognoscat afflictionem persecutionum, quam a persecutoribus sustinemus\'.

Conuersique nostri Cyrilae dixerunt: \'propone quod disponis). Cyrila dixit: \'nescio Latine*. Nostri episcopi dixerunt: \'semper te Latine [*]( 1 nostr. oppr. mult.] aliquis nostrorum oppresserit β diligunt P1R 2 colocat V cyrilla C\'a cirilla M cirila b 3 satellibus BVC (Commodian. Inetr. II, 12,14): satellitibus rell. colo W aaatantibus C 4 ille b1 illo Pb\'R est om. W grata collatio] tracta collocutio p 5 elatio] potestatis elatio β 7 nunc] nunc autem β* 8 ut] uel VC\' qui C2 libram ϕβ prolatam ϕ 9 praue L: prauam Btpa praua W probra 0 adsumptam BVC assumptam Msa assumpta Lβ 10 cirila C cyrilla Ma: om. P aliquos ... dixerunt om. BVC1MsL: Ad hec a nostris dictum est C2 dixit legatur nobis. Quo concedente istud sibi nomen cyrila adsumpsit. Qd superbum et illicitum sibi nomen nsurpat. nostri detestati dizerunt. Et exinde et rel. sic W aliquis a b 11 detestantes o: destantes b destanti PR 12 legat C 13 cyrilla Ma cyrila nomen β et om. ϕ 14 aduersario PR 15 expectare mss praeter B 16 adherant catenis P 18 afflictionem persecutionum scripsi; ef. Indic. III \'synonymorum coaceruatio\': afftictionem persecutionem a afflict. persecutionis W afflictionem p 20 cyrillae et cyrilla Ma 21 dixernnt episcopi β te om. b )

46
esse locutum manifesto nouimus; modo excusare non debes. praesertim quia tu huius rei incendium suscitasti\'. Et uidens catholicos episcopos ad conflictum magis fuisse paratos, omnino audientiam diuersis cauillationibus declinauit Quod ante nostri praeuidentes libellum de fide conscripserant satis decenter auffioienterque conscriptum, dicentes: csi nostram fidem cognoscere desideratis. haec est ueritas quam tenemus\'.

[*](LIBER FIDEI CATHOLICAE. )

(III, 1) Regali imperio fidei catholicae, quam tenemus, praecipimur reddere rationem; ideoque adgredimur pro nostrarum uirium mediocritate, diuino fulti adiutorio, quod credimus uel praedicamus, breuiter intimare. Primum igitur de unitate substantiae patris et filii, quod Graeci omousion dicunt, exponendum nobis esse cognoscimus. Patrem ergo et filium et spiritum sanctum ita in unitate deitatis profitemur, ut et patrem in sua proprietatis persona subsistere et filium nihilominus in propria extare persona atque spiritum sanctum personae suae proprietatem retinere fideli confessione fateamur, non eundem asserentes patrem quem filium neque filium confitentes qui pater sit aut spiritus sanctus, neque ita spiritum 20 sanctum accipimus ut aut pater sit aut filius: sed ingenitum [*]( 1 manifesto WMSβ excusari a 5 coascripserunt 0 7 tenemus. Explicit liber II (om. Msβ). Incipit liber fidei catholicae (fidei catholicae liber VCs) BVCWsaβ. Liber incipit fidei catkolicae M ) [*](A — lectiones codicis Landunensis 113 s. IX, ab Halmio coUati. Incipit libellus episcoporum catholicorum ad hunericum regem uuandalorum datum A 9 tenemur BY 11 auxilio A quae Å 12 leuiter Pb 13 homousion Å semper et ahic omousyon W 14 cognoscimur Å 16 proprietate pereonae β nihil hominus Wb 17 excitare VCl 18 proprietate C2 retineri BVCs 19 asserentes mei: adserentes Halmius neque filiumJ neque eundem filium Å 20 qui] quia PR sit om. A ita om. β )

47
patrem et de patre genitum filium et de patre procedentem spiritum sanctum unius credimus esse substantiae uel essentiae, quia ingeniti patris et geniti filii et procedentis spiritus sancti . una est deitas, tres uero personarum proprietates.

Et quia contra hanc catholicam uel apostolicam fidem exorta heresis nouitatem quandam induxerat, adserens filium non de patris substantia genitum, sed ex nullis extantibus id est ex nihilo substitisse, ad hanc impietatis professionem, quae contra fidem emerserat, refellendam et penitus abolendam omousion sermo Graecus positus est, quod interpretatur unius substantiae uel essentiae, significans filium non ex nullis extantibus nec ex alia substantia, sed de patre natum esse. Qui ergo putat omousion auferendum, ex nihilo uult adserere filium extitisse. Sed si ex nihilo non est, ex patre sine dubio est et recte omousion, id est unius cum patre substantiae, filius est.

(III, 2) Ex patre autem esse, id est unius cum patre substantiae, his testimoniis adprobatur, apostolo dicente: qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius, gerens quoque omnia uerbo uirtutis suae. Et iterum ipse deus pater incredulorum perfidiam obiurgans, qui praedicantis per prophetas fili uocem in sua substantia manentem audire noluerunt, dixit: non audierunt uocem substantiae. Quam uocem substantiae contemptam terribili contestatione increpans ad eundem prophetam loquitur dicens: super montes accipe planctum et super semitas [*]( 17 Hebr. I, 3. 22 Hierem. 9, 10. 25 1. c. ) [*]( 1 de patre et (ac W et de P) filio procedentem Wę 2 sanctum spiritum P 5 exhorta. BVC1W 7 substatia W genitum] natum A 8 hanc ergo W 9 obolendam PR 11 exsentiae B 12 ex patre P natus B VI 13 aufferendum P 14 si om. a 15 id est om. b 17 abprobatur A 18 eius om. A 19 generans W gerensque a uerba VC* 21 filii muss praeter B VlL 22 substantiae] substantiae meae A; at Graece ὑπἀρξεως 23 uoce W contemptam bA: contentam PB con tam BV1 cum tam V2CWMsL teribili W intestatione aW 24 propheta W 25 accipite Å plactum W semitas deserti WAS2: semitę deserte (deserte V) BV1 semitas desertas V2CMS1 semitam desertam a semitam deserti (3 )

48
deserti luctum, quia defecerunt, eo quod non sint homines: non audierunt uocem substantiae a uolatilibus caeli usque ad pecora. Et rursum eos, qui a professione unius substantiae declinantes in eadem fidei substantia stare uoluerunt, increpat dicens: si stetissent in substantia mea, auertissem utique eos a uia sua mala et a pessimis cogitationibus suis. Et iterum non extra substantiam patris filium confitendum, sed in eadem fideliter mentis oculis contuendum apertissime declaratur, dum dicit propheta: quis stetit in substantia domini et uidit uerbum eius?

Patris ergo substantiam filium esse propheticis iam olim designatum est oraculis dicente Salomone: substantiam enim et dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebas, quam in figura et imagine panis caelestis populo Israhel caelitus apparet profluxisse. Quod ipse dominus in euangelio exposuit dicens: non Moyses dedit uobis panem de caelo, sed pater meus dat uobis panem de caelo, se utique panem esse designans, cum dicit: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi; de quo etiam propheta Dauid dicit: panem angelorum manducauit homo

(III, 3) Namque ut adhuc euidentius patris et filii substantiae unitas et diuinitatis aequalitas ostendatur, ipse in [*]( 5 Hierem. 23, 22. 10 Hierem. 23, 18. 13 Sap. 16, 21. 16 Ioh. 6, 32. 18 Ioh. 6, 41. 20 Ps. 77, 25. ) [*]( 2 non om. PR nec andiernnt b snbstantiae meae A a] e W 3 caeli om. P pecora (ξ́ως xτηvω̃v) CWaP2bR: pecore B V1 et pi ut uid. pecus VMs pecorem A quia professio BV 4 eandem Ab 5 snbstantiam Ab* stare om. A noluerunt P 6 mea et aduertissent uerba mea anertissem A 8 substantia BVC1 9 oculo A fideliter (fideli b) mente cont. β declarat W 10 dicitur per prophetam β qui WβΑ 11 uidit) audiuit A (Gratc. εἰδε) substantia BVCM 12 prophetis BV1 propheti W 13 substantia BV1 14 filio WA habes in filios a quam] qui W 15 ierahel MP (per comp. ifrt script. in BVWCsb) 16 diene V dedit nobis C 17 dat panem uobis tp 19 per prophetam b 20 dauid om. β 21 substantia BVCS1β 22 et om. Ã diuinitaa BipWP aequalis W et aequalitas Ms2 aequalitasque a )

49
euangelio dieit: ego in patre et pater in me, et: ego et pater unum sumus. Quod non ad unitatem tantummodo uoluntatis, sed ad unam refertur eandemque substantiam, quia non dixit cego et pater unum nolnmns1, sed \'unum sumus\'. Ex eo enim quod sunt, non ex ee tantum quod uolunt, paternae unitatis declaratur adsertio. Item Iohannes euangelista dicit: propterea quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum soluebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo. Quod utique non ad Iudaeos est penitus referendum, quia euangelista ueraciter dixit de filio, quia aequalem se faciebat deo.