Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(I, 2) Quanti tunc ab eis praeolari pontifices et nobiles sacerdotes diuersis poenarum generibus extincti sunt, ut traderent si quid auri uel argenti proprium uel ecclesiasticum haberent! Et dum, quae erant, urguentibus poenis facilius ederentur, iterum crudelibus tormentis oblatores urguebant, autumantes quandam partem, non totum oblatum; et quanto plus dabatur, tanto amplius quempiam habere credebant.

Aliis palorum uectibus ora reserantes fetidum caenum ob confessionem pecuniae faucibus ingerebant, nonnullos in frontibus et tibiis neruis remugientibus torquendo cruciabant; plerumque aquam marinam, aliis acetum, amurcam liquamenque et alia multa atque crudelia, tamquam utribus inbutis, ore adpositis sine misericordia porrigebant. Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis, non reuerentia sacerdotalis crudeles animos mitigabat ; sed quin immo ibi exaggerabatur ira furoris, ubi honorem conspexerant dignitatis.

yuantis sacerdotibus quantisque inlustribus onera ingentia ut camelis uel aliis generibus [*]( 7 Ps. 73, 5—7. ) [*]( 2 cymeteriiB C cimiteriis MsL 3 domus PR 7 corrcidernnt W exciderunt <p 8 asscia PR 9 ea aW: recte ? 11 ab eis om. Ms\' 14 quae erant] querunt <p pe(ę)nis ut facilius proderetur ϕ 16 totam aPR esse oblatum tpL esse oblatam a 17 alii PR palorum] i. e. cuspidibus s. Z. additum in ϕ 18 fatidum Ws confusionem aPR 20 plerisque qp 22 atquej quae P 28 infirma P 25 exagerabatur BW1 exaggerebatur qp 27 inlustribus uiris W honera a )

5
iumentorum inposuerint, nequeo enarrare; quos stimulis ferreis ad ambulandum urguebant, quorum nonnulli sub fascibus miserabiliter animas emisere. Senilis maturitas atque ueneranda canities, quae caesariem capitis ut lanam candidam dealbarat, nnllam sibi ab hospitibus misericordiam uindicabat. Sed etiam paruulos ab uberibus maternis rapiens barbarus furor insontem infantiam elidebat ad terram: aliis e regione pedes tenentes a meatu prorsus naturali usque ad arcem capitis dissipabant; quando tunc forte Sion captiua cantabat: dixit inimicus incendere fines meos, interficere infantes meos, et paruulos meos elisurum ad terram.

(I, 3) In aedificiis nonnullis magnarum aedium uel domorum, ubi ministerium ignis minus ualuerit, tectis admodum despicatis pulcritudinem parietum solo aequabant, ut nunc antiqua illa speciositas ciuitatum nec quia fuerit prorsus appareat. Sed et urbes quam plurimae ant raris aut nullis habitatoribus incoluntur. Nam et hodie si qua supersunt, subinde desolantor, sicut ibi Carthagine odium, theatrum, aedem Memoriae et uiam, quam Caelestis uocitabant, funditus deleuerunt.