Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(I, 1) Sexagensimus nunc, ut clarum. est, agitur annus ex eo, quo populus ille crudelis ac saeuus Uuandalicae gentis Africae miserabilis attigit fines, transuadans facili transitu per angustias [*]( a. p. Ch. 427 ) maris, quod inter Hispaniam Africamque aequor hoc magnum et spatiosum bissenis milibus angusto se limite coartauit.

Transiens igitur quantitas uniuersa calliditate Geiserici ducis, ut famam suae terribilem faceret genti, ilico statuit omnem multitudinem numerari, usque ad illam diem quem huic luci uterus profuderat uentris. Qui reperti sunt, senes, iuuenes, paruuli, serui uel domini, LXXX milia numerati. Quae opinio diuulgata, usque in hodiernum a nescientibus armatorum tantus numerus aestimatur, cum sit nunc exiguus et infirmus.

Inuementes igitur pacatam quietamque prouinciam, speciositatem totius terrae florentis, quaquauersum impietatis agminibus impendebant, deuastando depopulabantur, incendio atque homicidiis totum exterminantes. Sed nec arbustis fructiferis omnino parcebant, ne forte quos antra montium aut praerupta terrarum uel seclusa quaeque occultauerant, post eorum transitum illis pabulis nutrirentur; et sic eadem atque iterum tali crudelitate [*]( 2 sexagesimus mss praeter Bl 3 quo om. BVC ex eo quod W ex quo Msl L 4 miaerabilee a PR attingit P1 angusti W 6 quod] qua a 7 uniuersitatis ϕ genserici W (ubique) geBerici a 8 gentis ϕ 9 quem] cf. Indic. III \'constructio ad sensum\' 10 profanderat W\' 11 uel om. ϕ oponio P 12 uulgata ϕ hodiernum diem 9 ascendentibus armatorum transitus P 14 pacatum P 15 quaquauereuum BV1 W1 P1 R : cf. Schuch. Vocalismus II, 507; III, 309 impetebant W2v : sed cf. Indie. III 8. v. impendere 16 populebantur V C s1 populabantur Ms2a 18 atra PB praerumpta VC 19 seclausa C ullis ϕ 00 crudeUtati PB ) [*]( 1* )

4
furentes, ab eorum contagione nullus remansit locus inmunis.

Praesertim in ecclesiis basilicisque sanctorum, cymiteriis uel monasteriis sceleratius saeuiebant, ut maioribus incendiis domos orationis magis quam urbes cunctaque oppida concremarent. Ubi forte uenerabilis aula.e clausas reppererant portas, certatim ictibus dextralium aditum reserabaat, ut recte tunc diceretur: quasi in silua lignorum securibus consciderunt ianuas eius in id ipsum, in securi et ascia deiecerunt eam. incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.