Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. traxit ad inlicitum praeceps indago futuri:
  2. siue dedit mundo, quem quidam errore caduco
  3. corporeum dixere deum, quod solus habebat
  4. conditor omnipotens sparsitque per omnia membra
  5. rerum signa mouens uenturi nuntia saecli,
  6. [*]( 97 uenturi M uentura (u ex a m2) laeto 98 hunc (h s. u.) orbem B omnem 100 piatur (ia in ras., tu ex ai) 101 paenitus 102 rigasset B regasset (o supra e pr. m3) 103 coramque ego curamq; 104 afferet ego afferit 106 fundit M findit 107 uegitalibis (e supra i pr. m3 bilis supra libis m2) 109 mu*nus (s eras.) 110 Perdidit (P ex Q) . 111 archana 112 reuoluens (u alt. s. u.) 114 fictis B 115 mandates (nt supra t mz) 117 tardos misit (s mi in ras. m2, fuit sm) comenta nepotest e. (s supra st scr. et e. exp. m3) 119 motos B motus 121 errorore (ror ex re* m2 in ras., ro exp. m3) caduco (o add. m3) 124 scli (exp. m3 et supra scripsit saecli) )
    411
  7. ut se per totam molem testetur alumnis
  8. semper et auctorem fateatur mentis imago
  9. sitque palam rebus positum, regnator abundans
  10. quid praestare queat populis, quid tollere possit,
  11. quid quandoque suos, caeli quis regna parantur,
  12. scire uetet famulos, quod uerum testis achates,
  13. Pyrri gemma, probat, Musis et Apolline clauso
  14. edita cum mundo — quid non per cuncta putemus
  15. significasse deum, quando et mendacia mundi
  16. prodidit anticipans et post fingenda notauit:
  17. seu simplex potius mundi fert omnia motus:
  18. seu grauis inuentor leti cessare capacem
  19. fraudis materiam non passus cuncta maligno
  20. subdidit arbitrio, quo fatum induceret orbi.
  21. nam dum dinumerat cursus uariosque recursus