Alethia

Victor, Claudius Marius

Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.

  1. et post peccatum, prima quod morte piatur,
  2. cum deus electae penitus sacraria mentis
  3. spiritus implesset pectusque rigasset amicum,
  4. omnia nosse simul coramque oblata tueri,
  5. quae fugiens rapuit quaeque est quaeque afferet olim
  6. saecula uenturis carpenda nepotibus aetas,
  7. quodque hominum uarios conceptum fundit in usus
  8. terra grauis, liquidum pelagus, uegetabilis aer
  9. atque auidus, nimio quod fomite gignit et ignis.
  10. sed postquam tantum munus damnata propago
  11. perdidit et miseris nil praeter scisse remansit >
  12. maiores arcana suos, reuocare parentum
  13. quisque memor secum monitus et cuncta reuoluens,
  14. quae quibus apta modis, qua rerum parte iuuarent,
  15. condere in hoc fixis olim sermonum elementis
  16. aut signis, solida mandantes uerba figura.
  17. hinc artes traxere caput, quas littera seruans
  18. priscorum in tardos misit commenta nepotes
  19. et ueterum studiis miscens inuenta nouorum
  20. spem dedit attonitis uanaque cupidine motos