Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- silua beata suas, nunc pomis dulcior usus
- nectareusque sapor, uiuis nunc floribus halat
- tellus et absenti tristes perstringit odore.
- o quam non eadem meritis, paradise, rependis!
- te magis extollit conlatio deteriorum
- et peiora facis, miseris quae sola supersunt.
- hic uitae perit almus amor, penuria rerum
- insinuat iam dulce mori, ni maior egestas
- succurrat grauiore malo; nam uiscera edendi
- incendens rabie per cunctas ducit edaces,
- quas sterilis dat silua, dapes cogitque malignis
- herbarum dubias passim radicibus escas
- explorare cibis uitamque euadere talem
- ipsa fames non posse facit, quae uelle coegit.
- tandem cunctarum, quibus indiget usus, egenos
- atque inopes rerum docuit res ultima summi
- auxilium sperare patris: prostratus uterque
- membra solo lacrimis tantum mutique doloris,
- dum pudor iniustis subducit uerba querellis,
- inmoritur senio. sed postquam reddita mens est,