Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- uiuebat rectore deo: nec derat alumnis [*]( 176 propriore (r alt. exp. m3) atque (qu in ras.) 177 quod cura (od cn in ras.) recipit (e snpra i pr. m4) 178 meditatio (tat in ras.) 179 nota B mota 183 sacro sacro (alt. exp.) 186 scpecies (c pr. del. m3) 187 molis B moles arenae 188 Fallaret (e supra a alt. m3) at ego aut quantis cum (tis cum in ras. m1) magno (o ex is m5) 189 specus (a supra e et ii ex u m3) 190 septimplicis (e supra i pr. m3) 191 Armoniae (H ante A m3) 192 Assiduis quae dstudiis (d pr. eras.) artisque (s ex q) 194 si quae Fetschenig se quem 195 summo ego summa ueri B uiri 196 haereat M Herreat quom ego quod augustinus (nu eras.) adam (A supra a pr. »in) 198 Egigt (g alt. eras.) 199 creare M crearet 201 deerat )
- quod uitam instrueret, quod rerum accingeret usu.
- Et natis iam plena domus solacia mira
- attulerat rudibus blandoque in corde parentum
- multiplicata graues releuabat cura labores,
- et spes iam suberat propriis gaudere ministris
- ruris in officiis, quorum qui maximus aeuo
- arua Cain duris uertebat pinguia rastris; [*]( Gen. 4, 2 )
- at uiuo gaudere lucro dignissimus Abel
- collibus aut nudis aut sicci germine campi
- innocuas pascebat oues et lacte parentes.
- postquam expectati satiarunt gaudia fructus
- et stupuere sacro cingi sua uota fauore,
- ammonuit mentes operum libamina iustum
- prima dicare deo. sacras prior impedit aras [*]( Gen. 4, 3 )
- frugibus ille nouis, niueo magis hic litat agno,
- prima sacerdotum species, mox hostia fratris
- impia, sed signo iam tunc imbuta futurae
- indicioque piae. namque ut suscepta notauit [*]( Gen. 4, 4 et 5 )
- fratris sacra Cain, sibi nulla in fruge litanti
392