Alethia
Victor, Claudius Marius
Victor, Claudius Marius. Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- nil casus uirtutis inops: ego nosse creatis
- quae bona sunt cum luce dedi mundoque minori
- quicquid maior habet sacro notescere sensu
- meque per haec uolui.\' atque utinam inlibata maneret,
- ut data mens homini est, nullique obnoxia culpae:
- non illam species, non illam corpora rerum,
- non modus astrorum numerus nec molis harenae
- falleret. at quantis cum magno terra profundo
- tendatur spatiis, quae sit mensura peractae
- molis, quid resonet motu septemplicis axis
- harmoniae uocale melos, nunc discitur usu
- assiduisque datur studiis artisque putatur
- quod manet ingenitum. nec sentit nube malorum
- factus hebes, quod, si quae primum agnoscere credit,
- quisque recognoscit. summo ergo hoc limite ueri
- haereat. augustis quom pulsus sedibus Adam, [*]( Gen. 4, 1 )
- nullum aliud prius officium quam coniuge dignum
- egit et ignotos natis impendit amores.
- inter tot curas placuit cui dulce creare,
- uiuere dulce fuit. qui uiuere dulce probabat,